| L. Scipio cum multis | 28.17.1.1 |
| nobilibus captiuis nuntius receptae Hispaniae Romam est | |
| missus. et cum ceteri laetitia gloriaque ingenti eam rem | 2.1 |
| uolgo ferrent, unus qui gesserat, inexplebilis uirtutis ueraeque | |
| laudis, paruum instar eorum quae spe ac magnitudine animi | |
| concepisset receptas Hispanias ducebat. iam Africam mag- | 3.1 |
| namque Carthaginem et in suum decus nomenque uelut con- | |
| summatam eius belli gloriam spectabat. itaque praemoli- | 4.1 |
| endas sibi ratus iam res conciliandosque regum gentiumque | |
| animos, Syphacem primum regem statuit temptare. Masaesu- | 5.1 |
| liorum is rex erat. Masaesulii, gens adfinis Mauris, in region- | |
| em Hispaniae maxime qua sita Noua Carthago est spectant. | |
| foedus ea tempestate regi cum Carthaginiensibus erat, quod | 6.1 |
| haud grauius ei sanctiusque quam uolgo barbaris, quibus ex | |
| fortuna pendet fides, ratus fore, oratorem ad eum C. Laelium | 7.1 |
| cum donis mittit. quibus barbarus laetus et quia res tum | 8.1 |
| prosperae ubique Romanis, Poenis in Italia aduersae in | |
| Hispania nullae iam erant, amicitiam se Romanorum acci- | |
| pere adnuit: firmandae eius fidem nec dare nec accipere | |
| nisi cum ipso coram duce Romano. ita Laelius in id modo | 9.1 |
| fide ab rege accepta tutum aduentum fore, ad Scipionem | |
| redit. | |
| magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res | 10.1 |
| Africae erat, opulentissimus eius terrae rex, bello iam ex- | |
| pertus ipsos Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad | |
| Hispaniam quod freto exiguo dirimuntur positis. dignam | 11.1 |
| itaque rem Scipio ratus quae, quoniam non aliter posset, | |
| magno periculo peteretur, L. Marcio Tarracone M. Silano | |
| Carthagine Noua, quo pedibus ab Tarracone itineribus | |
| magnis ierat, ad praesidium Hispaniae relictis ipse cum | 12.1 |
| C. Laelio duabus quinqueremibus ab Carthagine profectus | |
| tranquillo mari plurimum remis, interdum et leni adiuuante | |
| uento, in Africam traiecit. forte ita incidit ut eo ipso | 13.1 |
| tempore Hasdrubal, pulsus Hispania, septem triremibus | |
| portum inuectus, ancoris positis terrae applicaret naues | |
| cum conspectae duae quinqueremes, haud cuiquam dubio | 14.1 |
| quin hostium essent opprimique a pluribus priusquam | |
| portum intrarent possent, nihil aliud quam tumultum ac | |
| trepidationem simul militum ac nautarum nequiquam | |
| armaque et naues expedientium fecerunt. percussa enim | 15.1 |
| ex alto uela paulo acriori uento prius in portum intulerunt | |
| quinqueremes quam Poeni ancoras molirentur; nec ultra | 16.1 |
| tumultum ciere quisquam in regio portu audebat. ita | |
| in terram prior Hasdrubal, mox Scipio et Laelius egressi | |
| ad regem pergunt. |