| magnificumque id Syphaci—nec erat | 28.18.1.1 |
| aliter—uisum duorum opulentissimorum ea tempestate | |
| duces populorum uno die suam pacem amicitiamque pe- | |
| tentes uenisse. | |
| utrumque in hospitium inuitat, et quoniam fors eos sub uno | 2.1 |
| tecto esse atque ad eosdem penates uoluisset, contrahere in | |
| conloquium dirimendarum simultatium causa est conatus, | |
| Scipione abnuente aut priuatim sibi ullum cum Poeno | 3.1 |
| odium esse quod conloquendo finiret, aut de re publica | |
| quicquam se cum hoste agere iniussu senatus posse. illud | 4.1 |
| magno opere tendente rege, ne alter hospitum exclusus | |
| mensa uideretur, ut in animum induceret ad easdem uenire | |
| epulas haud abnuit, cenatumque simul apud regem est; | |
| eodem etiam lecto Scipio atque Hasdrubal quia ita cordi | 5.1 |
| erat regi accubuerunt. tanta autem inerat comitas Sci- | 6.1 |
| pioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas ut non | |
| Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, | |
| sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi | |
| conciliarit. mirabiliorem sibi eum congresso coram uisum | 7.1 |
| prae se ferebat quam bello rebus gestis, nec dubitare quin | 8.1 |
| Syphax regnumque eius iam in Romanorum essent potestate; | |
| eam artem illi uiro ad conciliandos animos esse. itaque non | 9.1 |
| quo modo Hispaniae amissae sint quaerendum magis Car- | |
| thaginiensibus esse quam quo modo Africam retineant | |
| cogitandum. non peregrinabundum neque circa amoenas | 10.1 |
| oras uagantem tantum ducem Romanum, relicta prouincia | |
| nouae dicionis relictis exercitibus, duabus nauibus in | |
| Africam traiecisse et commisisse sese in hostilem terram, | |
| in potestatem regiam, in fidem inexpertam, sed potiundae | 5 |
| Africae spem adfectantem. hoc eum iam pridem uolutare in | 11.1 |
| animo, hoc palam fremere quod non quemadmodum Hanni- | |
| bal in Italia sic Scipio in Africa bellum gereret. Scipio, | 12.1 |
| foedere icto cum Syphace, profectus ex Africa dubiisque | |
| et plerumque saeuis in alto iactatus uentis die quarto | |
| Nouae Carthaginis portum tenuit. |