| transfugae Afri, qui tum inter | 28.20.1.1 |
| auxilia Romana erant, et oppidanis in ea tuenda unde peri- | |
| culum uidebatur uersis et Romanis subeuntibus qua adire | 2.1 |
| poterant, conspexerunt editissimam urbis partem, quia rupe | |
| praealta tegebatur, neque opere ullo munitam et ab defenso- | |
| ribus uacuam. leuium corporum homines et multa exer- | 3.1 |
| citatione pernicium, clauos secum ferreos portantes, qua | |
| per inaequaliter eminentia rupis poterant scandunt. sicubi | 4.1 |
| nimis arduum et leue saxum occurrebat, clauos per modica | |
| interualla figentes cum uelut gradus fecissent, primi inse- | |
| quentes extrahentes manu, postremi subleuantes eos qui prae | |
| se irent, in summum euadunt. inde decurrunt cum cla- | 5.1 |
| more in urbem iam captam ab Romanis. tum uero appa- | 6.1 |
| ruit ab ira et ab odio urbem oppugnatam esse. nemo | |
| capiendi uiuos, nemo patentibus ad direptionem omnibus | |
| praedae memor est; trucidant inermes iuxta atque armatos, | |
| feminas pariter ac uiros; usque ad infantium caedem ira | 5 |
| crudelis peruenit. ignem deinde tectis iniciunt ac diruunt | 7.1 |
| quae incendio absumi nequeunt; adeo uestigia quoque | |
| urbis exstinguere ac delere memoriam hostium sedis | |
| cordi est. | |
| Castulonem inde Scipio exercitum ducit, quam urbem | 8.1 |
| non Hispani modo conuenae sed Punici etiam exercitus ex | |
| dissipata passim fuga reliquiae tutabantur. sed aduentum | 9.1 |
| Scipionis praeuenerat fama cladis Iliturgitanorum terrorque | |
| inde ac desperatio inuaserat; et in diuersis causis cum sibi | 10.1 |
| quisque consultum sine alterius respectu uellet, primo tacita | |
| suspicio, deinde aperta discordia secessionem inter Cartha- | |
| ginienses atque Hispanos fecit. his Cerdubelus propalam | 11.1 |
| deditionis auctor, Himilco Punicis auxiliaribus praeerat; | |
| quos urbemque clam fide accepta Cerdubelus Romano | |
| prodit. mitior ea uictoria fuit; nec tantundem noxae ad- | 12.1 |
| missum erat et aliquantum irae lenierat uoluntaria deditio. |