| Marcius inde in barbaros si qui nondum perdomiti erant | 28.21.1.1 |
| sub ius dicionemque redigendos missus. Scipio Carthagi- | |
| nem ad uota soluenda dis munusque gladiatorium, quod | |
| mortis causa patris patruique parauerat, edendum rediit. | |
| gladiatorum spectaculum fuit non ex eo genere hominum | 2.1 |
| ex quo lanistis comparare mos est, seruorum de catasta ac | |
| liberorum qui uenalem sanguinem habent: uoluntaria omnis | |
| et gratuita opera pugnantium fuit. nam alii missi ab regulis | 3.1 |
| sunt ad specimen insitae genti uirtutis ostendendum, | |
| alii ipsi professi se pugnaturos in gratiam ducis, alios aemu- | 4.1 |
| latio et certamen ut prouocarent prouocatique haud abnue- | |
| rent traxit; quidam quas disceptando controuersias finire | 5.1 |
| nequierant aut noluerant, pacto inter se ut uictorem res | |
| sequeretur, ferro decreuerunt. neque obscuri generis ho- | 6.1 |
| mines sed clari inlustresque, Corbis et Orsua, patrueles | |
| fratres, de principatu ciuitatis quam Ibem uocabant ambi- | |
| gentes ferro se certaturos professi sunt. Corbis maior erat | 7.1 |
| aetate: Orsuae pater princeps proxime fuerat a fratre maiore | |
| post mortem eius principatu accepto. cum uerbis discep- | 8.1 |
| tare Scipio uellet ac sedare iras, negatum id ambo dicere | |
| cognatis communibus, nec alium deorum hominumue quam | |
| Martem se iudicem habituros esse. robore maior, minor | 9.1 |
| flore aetatis ferox, mortem in certamine quam ut alter | |
| alterius imperio subiceretur praeoptantes cum dirimi ab | |
| tanta rabie nequirent, insigne spectaculum exercitui prae- | |
| buere documentumque quantum cupiditas imperii malum | 5 |
| inter mortales esset. maior usu armorum et astu facile | 10.1 |
| stolidas uires minoris superauit. huic gladiatorum specta- | |
| culo ludi funebres additi pro copia prouinciali et castrensi | |
| apparatu. |