| res interim nihilo minus ab legatis gerebantur. Marcius | 28.22.1.1 |
| superato Baete amni, quem incolae Certim appellant, duas | |
| opulentas ciuitates sine certamine in deditionem accepit. | |
| Astapa urbs erat Carthaginiensium semper partis; neque id | 2.1 |
| tam dignum ira erat quam quod extra necessitates belli | |
| praecipuum in Romanos gerebant odium. nec urbem aut | 3.1 |
| situ aut munimento tutam habebant quae ferociores iis | |
| animos faceret; sed ingenia incolarum latrocinio laeta ut | |
| excursiones in finitimum agrum sociorum populi Romani | |
| facerent impulerant et uagos milites Romanos lixasque et | 5 |
| mercatores exciperent. magnum etiam comitatum, quia | 4.1 |
| paucis parum tutum fuerat, transgredientem fines positis | |
| insidiis circumuentum iniquo loco interfecerant. ad hanc | 5.1 |
| urbem oppugnandam cum admotus exercitus esset, oppidani | |
| conscientia scelerum, quia nec deditio tuta ad tam infestos | |
| uidebatur neque spes moenibus aut armis tuendae salutis | |
| erat, facinus in se ac suos foedum ac ferum consciscunt. | 5 |
| locum in foro destinant quo pretiosissima rerum suarum | 6.1 |
| congererent. super eum cumulum coniuges ac liberos | |
| considere cum iussissent, ligna circa exstruunt fascesque | |
| uirgultorum coniciunt. quinquaginta deinde armatis iuue- | 7.1 |
| nibus praecipiunt ut, donec incertus euentus pugnae esset, | |
| praesidium eo loco fortunarum suarum corporumque quae | |
| cariora fortunis essent seruarent; si rem inclinatam uiderent | 8.1 |
| atque in eo iam esse ut urbs caperetur, scirent omnes quos | |
| euntes in proelium cernerent mortem in ipsa pugna obituros; | |
| illos se per deos superos inferosque orare ut memores | 9.1 |
| libertatis, quae illo die aut morte honesta aut seruitute in- | |
| fami finienda esset, nihil relinquerent in quod saeuire iratus | |
| hostis posset; ferrum ignemque in manibus esse; amicae | 10.1 |
| ac fideles potius ea quae peritura forent absumerent manus | |
| quam insultarent superbo ludibrio hostes. his adhorta- | 11.1 |
| tionibus exsecratio dira adiecta si quem a proposito spes | |
| mollitiaue animi flexisset. | |
| inde concitato agmine patentibus portis ingenti cum | |
| tumultu erumpunt; neque erat ulla satis firma statio oppo- | 12.1 |
| sita, quia nihil minus quam ut egredi moenibus auderent | |
| timeri poterat. perpaucae equitum turmae leuisque arma- | |
| tura repente e castris ad id ipsum emissa occurrit. acrior | 13.1 |
| impetu atque animis quam compositior ordine ullo pugna | |
| fuit. itaque pulsus eques qui primus se hosti obtulerat | |
| terrorem intulit leui armaturae; pugnatumque sub ipso | |
| uallo foret, ni robur legionum perexiguo ad instruendum dato | 5 |
| tempore aciem direxisset. ibi quoque trepidatum parumper | 14.1 |
| circa signa est cum caeci furore in uolnera ac ferrum uecordi | |
| audacia ruerent; dein uetus miles, aduersus temerarios | |
| impetus pertinax, caede primorum insequentes suppressit. | |
| conatus paulo post ultro inferre pedem, ut neminem cedere | 15.1 |
| atque obstinatos mori in uestigio quemque suo uidit, pate- | |
| facta acie, quod ut facere posset multitudo armatorum facile | |
| suppeditabat, cornua hostium amplexus, in orbem pugnantes | |
| ad unum omnes occidit. | 5 |