| atque haec tamen hostium iratorum <in morem> ac tum | 28.23.1.1 |
| maxime dimicantium iure belli in armatos repugnantes- | |
| que edebantur: foedior alia in urbe trucidatio erat cum | 2.1 |
| turbam feminarum puerorumque imbellem inermem ciues | |
| sui caederent et in succensum rogum semianima pleraque | |
| inicerent corpora riuique sanguinis flammam orientem | |
| restinguerent: postremo ipsi caede miseranda suorum | 5 |
| fatigati cum armis medio incendio se iniecerunt. iam | 3.1 |
| caedi perpetratae uictores Romani superuenerunt. ac | |
| primo conspectu tam foedae rei mirabundi parumper obsti- | |
| puerunt; dein cum aurum argentumque cumulo rerum | 4.1 |
| aliarum interfulgens auiditate ingenii humani rapere ex | |
| igni uellent, correpti alii flamma sunt, alii ambusti adflatu | |
| uaporis, cum receptus primis urgente ab tergo ingenti turba | |
| non esset. ita Astapa sine praeda militum ferro ignique | 5.1 |
| absumpta est. Marcius ceteris eius regionis metu in dedi- | |
| tionem acceptis uictorem exercitum Carthaginem ad Scipi- | |
| onem reduxit. | |
| per eos ipsos dies perfugae a Gadibus uenerunt polli- | 6.1 |
| centes urbem Punicumque praesidium quod in ea urbe | |
| esset et imperatorem praesidii cum classe prodituros. Mago | 7.1 |
| ibi ex fuga substiterat, nauibusque in Oceano conlectis | |
| aliquantum auxiliorum et trans fretum ex Africa ora et | |
| ex proximis Hispaniae locis per Hannonem praefectum coe- | |
| gerat. fide accepta dataque perfugis, et Marcius eo cum | 8.1 |
| expeditis cohortibus et Laelius cum septem triremibus | |
| quinqueremi una est missus ut terra marique communi | |
| consilio rem gererent. |