| Scipio ipse graui morbo implicitus, grauiore tamen fama | 28.24.1.1 |
| cum ad id quisque quod audierat insita hominibus libidine | |
| alendi de industria rumores adiceret aliquid, prouinciam | |
| omnem ac maxime longinqua eius turbauit; apparuitque | 2.1 |
| quantam excitatura molem uera fuisset clades cum uanus | |
| rumor tantas procellas exciuisset. non socii in fide, non | |
| exercitus in officio mansit. Mandonius et Indibilis, quibus | 3.1 |
| quia regnum sibi Hispaniae pulsis inde Carthaginiensibus | |
| destinarant animis nihil pro spe contigerat, concitatis | 4.1 |
| popularibus—Lacetani autem erant—et iuuentute Celtiber- | |
| orum excita agrum Suessetanum Sedetanumque sociorum | |
| populi Romani hostiliter depopulati sunt. | |
| ciuilis alius furor in castris ad Sucronem ortus; octo | 5.1 |
| ibi milia militum erant, praesidium gentibus quae cis | |
| Hiberum incolunt impositum. motae autem eorum mentes | 6.1 |
| sunt non tum primum cum de uita imperatoris rumores | |
| dubii allati sunt, sed iam ante licentia ex diutino, ut fit, otio | |
| conlecta, et nonnihil quod in hostico laxius rapto suetis | |
| uiuere artiores in pace res erant. ac primo sermones tantum | 7.1 |
| occulti serebantur: si bellum in prouincia esset, quid sese | |
| inter pacatos facere? si debellatum iam et confecta pro- | |
| uincia esset, cur in Italiam non reuehi? flagitatum quo- | 8.1 |
| que stipendium procacius quam ex more et modestia mili- | |
| tari erat, et ab custodibus probra in circumeuntes uigilias | |
| tribunos iacta, et noctu quidam praedatum in agrum circa | |
| pacatum ierant; postremo interdiu ac propalam sine com- | 5 |
| meatu ab signis abibant. omnia libidine ac licentia militum, | 9.1 |
| nihil instituto aut disciplina militiae aut imperio eorum qui | |
| praeerant gerebatur. forma tamen Romanorum castrorum | 10.1 |
| constabat una ea spe quod tribunos ex contagione furoris | |
| haud expertes seditionis defectionisque rati fore, et iura | |
| reddere in principiis sinebant et signum ab eis petebant et | |
| in stationes ac uigilias ordine ibant; et ut uim imperii | 11.1 |
| abstulerant, ita speciem dicto parentium ultro sibi ipsi im- | |
| perantes seruabant. | |
| erupit deinde seditio, postquam reprehendere atque im- | 12.1 |
| probare tribunos ea quae fierent et conari obuiam ire et | |
| propalam abnuere furoris eorum se futuros socios senserunt. | |
| fugatis itaque ex principiis ac post paulo e castris tribunis | 13.1 |
| ad principes seditionis gregarios milites C. Albium Calenum | |
| et C. Atrium Umbrum delatum omnium consensu imperium | |
| est; qui nequaquam tribuniciis contenti ornamentis, insignia | 14.1 |
| etiam summi imperii, fasces securesque, attractare ausi; | |
| neque eis uenit in mentem suis tergis suis ceruicibus uirgas | |
| illas securesque imminere quas ad metum aliorum praefer- | |
| rent. mors Scipionis falso credita occaecabat animos, sub | 15.1 |
| cuius uolgatam iam famam non dubitabant totam Hispaniam | |
| arsuram bello: in eo tumultu et sociis pecunias imperari et | 16.1 |
| diripi propinquas urbes posse; et turbatis rebus cum omnia | |
| omnes auderent minus insignia fore quae ipsi fecissent. |