| cum alios subinde recentes nuntios non mortis modo sed | 28.25.1.1 |
| etiam funeris exspectarent, neque superueniret quisquam | |
| euanesceretque temere ortus rumor, tum primi auctores | |
| requiri coepti; et subtrahente se quoque ut credidisse potius | 2.1 |
| temere quam finxisse rem talem uideri posset, destituti | |
| duces iam sua ipsi insignia et pro uana imagine imperii | |
| quod gererent ueram iustamque mox in se uersuram potes- | |
| tatem horrebant. stupente ita seditione cum uiuere primo, | 3.1 |
| mox etiam ualere Scipionem certi auctores adferrent, tribuni | |
| militum septem ab ipso Scipione missi superuenerunt. ad | 4.1 |
| quorum primum aduentum exasperati animi: mox ipsis | |
| placido sermone permulcentibus notos cum quibus con- | |
| gressi erant, leniti sunt. circumeuntes enim tentoria | 5.1 |
| primo, deinde in principiis praetorioque ubi sermones inter | |
| se serentium circulos uidissent adloquebantur, percontantes | |
| magis quae causa irae consternationisque subitae foret quam | |
| factum accusantes. uolgo stipendium non datum ad diem | 6.1 |
| iactabatur, et cum eodem tempore quo scelus Iliturgi- | |
| tanum exstitisset post duorum imperatorum duorumque | |
| exercituum stragem sua uirtute defensum nomen Romanum | |
| ac retenta prouincia esset, Iliturgitanos poenam noxae | 5 |
| meritam habere, suis recte factis gratiam qui exsoluat non | |
| esse. talia querentes aequa orare seque ea relaturos ad | 7.1 |
| imperatorem respondebant; laetari quod nihil tristius nec | |
| insanabilius esset; et P. Scipionem deum benignitate et | |
| rem publicam esse gratiae referendae. | |
| Scipionem, bellis adsuetum, ad seditionum procellas | 8.1 |
| rudem, sollicitum habebat res ne aut exercitus peccando | |
| aut ipse puniendo modum excederet. in praesentia, ut | 9.1 |
| coepisset, leniter agi placuit et missis circa stipendiarias | |
| ciuitates exactoribus stipendii spem propinquam facere; et | 10.1 |
| edictum subinde propositum ut ad stipendium petendum | |
| conuenirent Carthaginem, seu carptim partes seu uniuersi | |
| mallent. tranquillam seditionem iam per se languescen- | 11.1 |
| tem repentina quies rebellantium Hispanorum fecit; redi- | |
| erant enim in fines omisso incepto Mandonius et Indibilis, | |
| postquam uiuere Scipionem allatum est; nec iam erat aut | 12.1 |
| ciuis aut externus cum quo furorem suum consociarent. | |
| omnia circumspectantes [consilia] nihil reliqui habebant | 13.1 |
| praeter unum tutissimum a malis consiliis receptum, ut im- | |
| peratoris uel iustae irae uel non desperandae clementiae | |
| sese committerent: etiam hostibus eum ignouisse cum | |
| quibus ferro dimicasset: suam seditionem sine uolnere, | 14.1 |
| sine sanguine fuisse nec ipsam atrocem nec atroci poena | |
| dignam—ut ingenia humana sunt ad suam cuique leuandam | |
| culpam nimio plus facunda. illa dubitatio erat singulaene | 15.1 |
| cohortes an uniuersi ad stipendium petendum irent. incli- | |
| nauit sententia, quod tutius censebant, uniuersos ire. |