| per eosdem dies quibus haec illi consultabant consilium | 28.26.1.1 |
| de iis Carthagini erat, certabaturque sententiis utrum in | 2.1 |
| auctores tantum seditionis—erant autem ii numero haud plus | |
| quam quinque et triginta—animaduerteretur, an plurium | |
| supplicio uindicanda tam foedi exempli defectio magis quam | |
| seditio esset. uicit sententia lenior ut unde culpa orta esset | 3.1 |
| ibi poena consisteret: ad multitudinem castigationem satis | |
| esse. consilio dimisso, ut id actum uideretur, expeditio | 4.1 |
| aduersus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui qui | |
| Carthagine erat et cibaria dierum aliquot parare iubentur. | |
| tribunis septem qui et antea Sucronem ad leniendam sedi- | 5.1 |
| tionem ierant obuiam exercitui missis quina nomina princi- | |
| pum seditionis edita sunt, ut eos per idoneos homines | 6.1 |
| benigno uoltu ac sermone in hospitium inuitatos sopitosque | |
| uino uincirent. haud procul iam Carthagine aberant cum | 7.1 |
| ex obuiis auditum postero die omnem exercitum cum | |
| M. Silano in Lacetanos proficisci non metu modo omni qui | |
| tacitus insidebat animis liberauit eos, sed laetitiam ingentem | |
| fecit quod magis habituri solum imperatorem quam ipsi | 5 |
| futuri in potestate eius essent. sub occasum solis urbem in- | 8.1 |
| gressi sunt exercitumque alterum parantem omnia ad iter | |
| uiderunt. excepti sermonibus de industria compositis | 9.1 |
| —laetum opportunumque aduentum eorum imperatori esse | |
| quod sub ipsam profectionem alterius exercitus uenissent— | |
| corpora curant. ab tribunis sine ullo tumultu auctores | 10.1 |
| seditionis per idoneos homines perducti in hospitia com- | |
| prensi ac uincti sunt. uigilia quarta impedimenta exercitus | 11.1 |
| cuius simulabatur iter proficisci coepere: sub lucem signa | |
| mota, et ad portam retentum agmen custodesque circa | |
| omnes portas missi ne quis urbe egrederetur. uocati deinde | 12.1 |
| ad contionem qui pridie uenerant, ferociter in forum ad | |
| tribunal imperatoris ut ultro territuri succlamationibus con- | |
| currunt. simul et imperator in tribunal escendit et reducti | 13.1 |
| armati a portis inermi contioni se ab tergo circumfuderunt. | |
| tum omnis ferocia concidit et, ut postea fatebantur, nihil | 14.1 |
| aeque eos terruit quam praeter spem robur et colos imper- | |
| atoris, quem adfectum uisuros crediderant, uoltusque qualem | |
| ne in acie quidem aiebant meminisse. sedit tacitus pau- | 15.1 |
| lisper donec nuntiatum est deductos in forum auctores se- | |
| ditionis et parata omnia esse. |