| tum silentio per praeconem | 28.27.1.1 |
| facto ita coepit: | |
| 'nunquam mihi defuturam orationem qua exercitum | |
| meum adloquerer credidi, non quo uerba unquam potius | 2.1 |
| quam res exercuerim, sed quia prope a pueritia in castris | |
| habitus adsueram militaribus ingeniis: apud uos quemadmo- | 3.1 |
| dum loquar nec consilium nec oratio suppeditat, quos ne | |
| quo nomine quidem appellare debeam scio. ciues? qui a | 4.1 |
| patria uestra descistis. an milites? qui imperium auspici- | |
| umque abnuistis, sacramenti religionem rupistis. hostes? | |
| corpora, ora, uestitum, habitum ciuium adgnosco: facta, | |
| dicta, consilia, animos hostium uideo. quid enim uos, | 5.1 |
| nisi quod Ilergetes et Lacetani, aut optastis aliud aut speras- | |
| tis? et illi tamen Mandonium atque Indibilem, regiae | |
| nobilitatis uiros, duces furoris secuti sunt: uos auspicium et | |
| imperium ad Umbrum Atrium et Calenum Albium detulis- | 5 |
| tis. negate uos id omnes fecisse aut factum uoluisse, | 6.1 |
| milites; paucorum eum furorem atque amentiam esse liben- | |
| ter credam, negantibus; nec enim ea sunt commissa quae, | |
| uolgata in omnem exercitum, sine piaculis ingentibus expiari | |
| possint. | 5 |
| 'inuitus ea tamquam uolnera attingo; sed nisi tacta tracta- | 7.1 |
| taque sanari non possunt. equidem pulsis Hispania Car- | 8.1 |
| thaginiensibus nullum locum tota prouincia nullos homines | |
| credebam esse ubi uita inuisa esset mea; sic me non solum | |
| aduersus socios gesseram sed etiam aduersus hostes: in | 9.1 |
| castris en meis—quantum opinio fefellit.—fama mortis meae | |
| non accepta solum sed etiam exspectata est. non quod | 10.1 |
| ego uulgari facinus per omnes uelim—equidem si totum | |
| exercitum meum mortem mihi optasse crederem hic statim | |
| ante oculos uestros morerer, nec me uita iuuaret inuisa | |
| ciuibus et militibus meis. sed multitudo omnis sicut natura | 11.1 |
| maris per se immobilis est, [et] uenti et aurae cient; ita aut | |
| tranquillum aut procellae in uobis sunt; et causa atque | |
| origo omnis furoris penes auctores est, uos contagione | |
| insanistis; qui mihi ne hodie quidem scire uidemini quo | 12.1 |
| amentiae progressi sitis, quid facinoris in me, quid in patriam | |
| parentesque ac liberos uestros, quid in deos sacramenti testes, | |
| quid aduersus auspicia sub quibus militatis, quid aduersus | |
| morem militiae disciplinamque maiorum, quid aduersus | 5 |
| summi imperii maiestatem ausi sitis. | |
| 'de me ipso taceo—temere potius quam auide credideri- | 13.1 |
| tis, is denique ego sim cuius imperii taedere exercitum mi- | |
| nime mirandum sit—: patria quid de uobis meruerat, quam | |
| cum Mandonio et Indibili consociando consilia prodebatis? | |
| quid populus Romanus, cum imperium ablatum ab tribunis | 14.1 |
| suffragio populi creatis ad homines priuatos detulistis, cum | |
| eo ipso non contenti si pro tribunis illos haberetis, fasces | |
| imperatoris uestri ad eos quibus seruus cui imperarent nun- | |
| quam fuerat, Romanus exercitus detulistis? in praetorio | 15.1 |
| tetenderunt Albius et Atrius; classicum apud eos cecinit; | |
| signum ab iis petitum est; sederunt in tribunali P. Scipionis; | |
| lictor apparuit; summoto incesserunt; fasces cum securibus | |
| praelatis sunt. lapides pluere et fulmina iaci de caelo et | 16.1 |
| insuetos fetus animalia edere uos portenta esse putatis: hoc | |
| est portentum quod nullis hostiis nullis supplicationibus | |
| sine sanguine eorum qui tantum ausi facinus sunt expiari | |
| possit. | 5 |