| 'atque ego, quamquam nullum scelus rationem habet, | 28.28.1.1 |
| tamen, ut in re nefaria, quae mens, quod consilium uestrum | |
| fuerit scire uelim. Regium quondam in praesidium missa | 2.1 |
| legio interfectis per scelus principibus ciuitatis urbem opu- | |
| lentam per decem annos tenuit, propter quod facinus tota | 3.1 |
| legio, milia hominum quattuor, in foro Romae securi per- | |
| cussi sunt. sed illi primum non Atrium Umbrum semilixam, | 4.1 |
| nominis etiam abominandi ducem, sed D. Uibellium tribu- | |
| num militum secuti sunt, nec cum Pyrrho nec cum Samniti- | |
| bus aut Lucanis, hostibus populi Romani, se coniunxerunt: | |
| uos cum Mandonio et Indibili et consilia communicastis et | 5.1 |
| arma consociaturi fuistis. illi, sicut Campani Capuam | 6.1 |
| Tuscis ueteribus cultoribus ademptam, Mamertini in Sicilia | |
| Messanam, sic Regium habituri perpetuam sedem erant, nec | |
| populum Romanum nec socios populi Romani ultro lacessi- | |
| turi bello: Sucronemne uos domicilium habituri eratis? | 7.1 |
| ubi si uos decedens confecta prouincia imperator relinque- | |
| rem, deum hominumque fidem implorare debebatis quod | |
| non redieritis ad coniuges liberosque uestros. | |
| 'sed horum quoque memoriam, sicut patriae meique, | 8.1 |
| eieceritis ex animis uestris: uiam consilii scelerati sed non | |
| ad ultimum dementis exsequi uolo; mene uiuo et cetero | 9.1 |
| incolumi exercitu, cum quo ego die uno Carthaginem cepi, | |
| cum quo quattuor imperatores quattuor exercitus Cartha- | |
| giniensium fudi, fugaui, Hispania expuli, uos octo milia | |
| hominum, minoris certe omnes pretii quam Albius et Atrius | 5 |
| sunt quibus uos subiecistis, Hispaniam prouinciam populo | |
| Romano erepturi eratis? amolior et amoueo nomen meum; | 10.1 |
| nihil ultra facile creditam mortem meam a uobis uiolatus sim: | |
| quid? si ego morerer, mecum exspiratura res publica, mecum | 11.1 |
| casurum imperium populi Romani erat? ne istuc Iuppiter | |
| optimus maximus sirit, urbem auspicato dis auctoribus in | |
| aeternum conditam huic fragili et mortali corpori aequalem | |
| esse. Flaminio, Paulo, Graccho, Postumio Albino, M. Mar- | 12.1 |
| cello, T. Quinctio Crispino, Cn. Fuluio, Scipionibus meis, | |
| tot tam praeclaris imperatoribus uno bello absumptis super- | |
| stes est populus Romanus, eritque mille aliis nunc ferro nunc | |
| morbo morientibus: meo unius funere elata esset res publica? | 5 |
| uos ipsi hic in Hispania patre et patruo meo duobus im- | 13.1 |
| peratoribus interfectis Septimum Marcium ducem uobis | |
| aduersus exsultantes recenti uictoria Poenos delegistis. et | |
| sic loquor tamquam sine duce Hispaniae futurae fuerint: | |
| M. Silanus eodem iure eodem imperio mecum in prouinciam | 14.1 |
| missus, L. Scipio frater meus et C. Laelius legati, uindices | |
| maiestatis imperii deessent? utrum exercitus exercitui, an | 15.1 |
| duces ducibus, an dignitas, an causa comparari poterat? qui- | |
| bus si omnibus superiores essetis, arma contra patriam con- | |
| tra ciues uestros ferretis? Africam Italiae, Carthaginem urbi | |
| Romanae imperare uelletis? quam ob noxam patriae? | 5 |