| Coriolanum quondam damnatio iniusta, miserum et indig- | 28.29.1.1 |
| num exsilium ut iret ad oppugnandam patriam impulit; | |
| reuocauit tamen a publico parricidio priuata pietas: uos qui | |
| dolor, quae ira incitauit? stipendiumne diebus paucis im- | 2.1 |
| peratore aegro serius numeratum satis digna causa fuit cur | |
| patriae indiceretis bellum, cur ad Ilergetes descisceretis a | |
| populo Romano, cur nihil diuinarum humanarumue rerum | |
| inuiolatum uobis esset? | 5 |
| 'insanistis profecto, milites, nec maior in corpus meum uis | 3.1 |
| morbi quam in uestras mentes inuasit. horret animus | 4.1 |
| referre quid crediderint homines, quid sperauerint, quid | |
| optauerint: auferat omnia inrita obliuio, si potest: si non, | |
| utcumque silentium tegat. non negauerim tristem atrocem- | 5.1 |
| que uobis uisam orationem meam: quanto creditis facta ues- | |
| tra atrociora esse quam dicta mea? et me ea quae fecistis | |
| pati aequum censetis: uos ne dici quidem omnia aequo | |
| animo fertis? sed ne ea quidem ipsa ultra exprobrabun- | 5 |
| tur. utinam tam facile uos obliuiscamini eorum quam | 6.1 |
| ego obliuiscar. itaque quod ad uniuersos uos attinet, si | 7.1 |
| erroris paenitet, satis superque poenarum habeo: Albius | |
| Calenus et Atrius Umber et ceteri nefariae seditionis aucto- | |
| res sanguine luent quod admiserunt. uobis supplicii eorum | 8.1 |
| spectaculum non modo non acerbum sed laetum etiam, si | |
| sana mens rediit, debet esse; de nullis enim quam de uobis | |
| infestius aut inimicius consuluerunt.' | |
| uix finem dicendi fecerat cum ex praeparato simul omnium | 9.1 |
| rerum terror oculis auribusque est offusus. exercitus, qui | 10.1 |
| corona contionem circumdederat, gladiis ad scuta concre- | |
| puit; praeconis audita uox citantis nomina damnatorum in | |
| consilio; nudi in medium protrahebantur et simul omnis ap- | 11.1 |
| paratus supplicii expromebatur. deligati ad palum uirgisque | |
| caesi et securi percussi, adeo torpentibus metu qui aderant | |
| ut non modo ferocior uox aduersus atrocitatem poenae sed | |
| ne gemitus quidem exaudiretur. tracti inde de medio | 12.1 |
| omnes, purgatoque loco citati milites nominatim apud tri- | |
| bunos militum in uerba P. Scipionis iurarunt stipendiumque | |
| ad nomen singulis persolutum est. hunc finem exitumque | |
| seditio militum coepta apud Sucronem habuit. | 5 |