| timor inde patres incessit ne, si dimissus exercitus foret, | 2.32.1.1 |
| rursus coetus occulti coniurationesque fierent. itaque quam- | |
| quam per dictatorem dilectus habitus esset, tamen quoniam | |
| in consulum uerba iurassent sacramento teneri militem rati, | |
| per causam renouati ab Aequis belli educi ex urbe legiones | 5 |
| iussere. quo facto maturata est seditio. et primo agitatum | 2.1 |
| dicitur de consulum caede, ut soluerentur sacramento; doctos | |
| deinde nullam scelere religionem exsolui, Sicinio quodam | |
| auctore iniussu consulum in Sacrum montem secessisse. | |
| trans Anienem amnem est, tria ab urbe milia passuum. | 5 |
| ea frequentior fama est quam cuius Piso auctor est, in | 3.1 |
| Auentinum secessionem factam esse. ibi sine ullo duce | 4.1 |
| uallo fossaque communitis castris quieti, rem nullam nisi | |
| necessariam ad uictum sumendo, per aliquot dies neque | |
| lacessiti neque lacessentes sese tenuere. pauor ingens in | 5.1 |
| urbe, metuque mutuo suspensa erant omnia. timere relicta | |
| ab suis plebis uiolentiam patrum; timere patres residem in | |
| urbe plebem, incerti manere eam an abire mallent: quam- | 6.1 |
| diu autem tranquillam quae secesserit multitudinem fore? | |
| quid futurum deinde si quod externum interim bellum | |
| exsistat? nullam profecto nisi in concordia ciuium spem | 7.1 |
| reliquam ducere; eam per aequa, per iniqua reconciliandam | |
| ciuitati esse. | |
| placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrip- | 8.1 |
| pam, facundum uirum et quod inde oriundus erat plebi | |
| carum. is intromissus in castra prisco illo dicendi et hor- | |
| rido modo nihil aliud quam hoc narrasse fertur: tempore | 9.1 |
| quo in homine non ut nunc omnia in unum consentiant, | |
| sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo | |
| fuerit, indignatas reliquas partes sua cura, suo labore ac | |
| ministerio uentri omnia quaeri, uentrem in medio quietum | 5 |
| nihil aliud quam datis uoluptatibus frui; conspirasse inde | 10.1 |
| ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec | |
| dentes quae acciperent conficerent. hac ira, dum uentrem | |
| fame domare uellent, ipsa una membra totumque corpus ad | |
| extremam tabem uenisse. inde apparuisse uentris quoque | 11.1 |
| haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum, | |
| reddentem in omnes corporis partes hunc quo uiuimus uige- | |
| musque, diuisum pariter in uenas maturum confecto cibo | |
| sanguinem. comparando hinc quam intestina corporis | 12.1 |
| seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes | |
| hominum. |