| dum haec in Uolscis geruntur, dictator Sabinos, ubi | 2.31.1.1 |
| longe plurimum belli fuerat, fundit [fugatque] exuitque cas- | |
| tris. equitatu immisso mediam turbauerat hostium aciem, | 2.1 |
| quam, dum se cornua latius pandunt, parum apte introrsum | |
| ordinibus [aciem] firmauerant; turbatos pedes inuasit. eo- | |
| dem impetu castra capta debellatumque est. post pugnam | 3.1 |
| ad Regillum lacum non alia illis annis pugna clarior fuit. | |
| dictator triumphans urbem inuehitur. super solitos hono- | |
| res locus in circo ipsi posterisque ad spectaculum datus; | |
| sella in eo loco curulis posita. Uolscis deuictis Ueliternus | 4.1 |
| ager ademptus; Uelitras coloni ab urbe missi et colonia | |
| deducta. cum Aequis post aliquanto pugnatum est, inuito | |
| quidem consule quia loco iniquo subeundum erat ad hostes; | |
| sed milites extrahi rem criminantes ut dictator priusquam | 5.1 |
| ipsi redirent in urbem magistratu abiret inritaque, sicut | |
| ante consulis, promissa eius caderent, perpulere ut forte | |
| temere in aduersos montes agmen erigeret. id male com- | 6.1 |
| missum ignauia hostium in bonum uertit, qui priusquam ad | |
| coniectum teli ueniretur, obstupefacti audacia Romanorum, | |
| relictis castris quae munitissimis tenuerant locis, in auersas | |
| ualles desiluere. ibi satis praedae et uictoria incruenta fuit. | 5 |
| ita trifariam re bello bene gesta, de domesticarum rerum | 7.1 |
| euentu nec patribus nec plebi cura decesserat: tanta cum | |
| gratia tum arte praeparauerant feneratores quae non modo | |
| plebem, sed ipsum etiam dictatorem frustrarentur. namque | 8.1 |
| Ualerius post Uetusi consulis reditum omnium actionum | |
| in senatu primam habuit pro uictore populo, rettulitque | |
| quid de nexis fieri placeret. quae cum reiecta relatio | 9.1 |
| esset, 'non placeo' inquit, 'concordiae auctor. optabitis, | |
| mediusfidius, propediem, ut mei similes Romana plebis | |
| patronos habeat. quod ad me attinet, neque frustrabor | |
| ultra ciues meos neque ipse frustra dictator ero. discordiae | 10.1 |
| intestinae, bellum externum fecere ut hoc magistratu egeret | |
| res publica: pax foris parta est, domi impeditur; priuatus | |
| potius quam dictator seditioni interero.' ita curia egressus | |
| dictatura se abdicauit. apparuit causa plebi, suam uicem | 11.1 |
| indignantem magistratu abisse; itaque uelut persoluta fide, | |
| quoniam per eum non stetisset quin praestaretur, deceden- | |
| tem domum cum fauore ac laudibus prosecuti sunt. |