| multis, ut erat, horrida et atrox uidebatur Appi sententia; | 2.30.1.1 |
| rursus Uergini Largique exemplo haud salubres, utique Largi | |
| [putabant sententiam], quae totam fidem tolleret. medium | |
| maxime et moderatum utroque consilium Uergini habeba- | |
| tur; sed factione respectuque rerum priuatarum, quae sem- | 2.1 |
| per offecere officientque publicis consiliis, Appius uicit, ac | |
| prope fuit ut dictator ille idem crearetur; quae res utique | 3.1 |
| alienasset plebem periculosissimo tempore, cum Uolsci Aequi- | |
| que et Sabini forte una omnes in armis essent. sed curae | 4.1 |
| fuit consulibus et senioribus patrum, ut imperium sua ui | |
| uehemens mansueto permitteretur ingenio: M'. Ualerium | 5.1 |
| dictatorem Uolesi filium creant. plebes etsi aduersus se | |
| creatum dictatorem uidebat, tamen cum prouocationem | |
| fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum | |
| timebat; edictum deinde a dictatore propositum confirmauit | 6.1 |
| animos, Seruili fere consulis edicto conueniens; sed et | |
| homini et potestati melius rati credi, omisso certamine | |
| nomina dedere. quantus nunquam ante exercitus, legiones | 7.1 |
| decem effectae; ternae inde datae consulibus, quattuor | |
| dictator usus. | |
| nec iam poterat bellum differri. Aequi Latinum agrum | 8.1 |
| inuaserant. oratores Latinorum ab senatu petebant ut aut | |
| mitterent subsidium aut se ipsos tuendorum finium causa | |
| capere arma sinerent. tutius uisum est defendi inermes | 9.1 |
| Latinos quam pati retractare arma. Uetusius consul missus | |
| est; is finis populationibus fuit. cessere Aequi campis, | |
| locoque magis quam armis freti summis se iugis montium | |
| tutabantur. alter consul in Uolscos profectus, ne et ipse | 10.1 |
| tereret tempus, uastandis maxime agris hostem ad confe- | |
| renda propius castra dimicandumque acie exciuit. medio | 11.1 |
| inter castra campo ante suum quisque uallum infestis signis | |
| constitere. multitudine aliquantum Uolsci superabant; ita- | 12.1 |
| que effusi et contemptim pugnam iniere. consul Romanus | |
| nec promouit aciem, nec clamorem reddi passus defixis | |
| pilis stare suos iussit: ubi ad manum uenisset hostis, tum | |
| coortos tota ui gladiis rem gerere. Uolsci cursu et clamore | 13.1 |
| fessi cum se uelut stupentibus metu intulissent Romanis, | |
| postquam impressionem sensere ex aduerso factam et ante | |
| oculos micare gladios, haud secus quam si in insidias inci- | |
| dissent, turbati uertunt terga; et ne ad fugam quidem satis | 5 |
| uirium fuit, quia cursu in proelium ierant. Romani contra, | 14.1 |
| quia principio pugnae quieti steterant, uigentes corporibus, | |
| facile adepti fessos, et castra impetu ceperunt et castris | |
| exutum hostem Uelitras persecuti uno agmine uictores cum | |
| uictis in urbem inrupere; plusque ibi sanguinis promiscua | 15.1 |
| omnium generum caede quam in ipsa dimicatione factum. | |
| paucis data uenia, qui inermes in deditionem uenerunt. |