| utraque re satis experta tum demum consules: 'ne prae- | 2.29.1.1 |
| dictum negetis, patres conscripti, adest ingens seditio. po- | |
| stulamus ut hi qui maxime ignauiam increpant adsint nobis | |
| habentibus dilectum. acerrimi cuiusque arbitrio, quando | |
| ita placet, rem agemus.' redeunt in tribunal; citari nomi- | 2.1 |
| natim unum ex iis qui in conspectu erant dedita opera | |
| iubent. cum staret tacitus et circa eum aliquot hominum, | |
| ne forte uiolaretur, constitisset globus, lictorem ad eum | |
| consules mittunt. quo repulso, tum uero indignum facinus | 3.1 |
| esse clamitantes qui patrum consulibus aderant, deuolant | |
| de tribunali ut lictori auxilio essent. sed ab lictore nihil | 4.1 |
| aliud quam prendere prohibito cum conuersus in patres | |
| impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est, in qua | |
| tamen sine lapide, sine telo plus clamoris atque irarum | |
| quam iniuriae fuerat. senatus tumultuose uocatus tumul- | 5.1 |
| tuosius consulitur, quaestionem postulantibus iis qui pulsati | |
| fuerant, decernente ferocissimo quoque non sententiis magis | |
| quam clamore et strepitu. tandem cum irae resedissent, | 6.1 |
| exprobrantibus consulibus nihilo plus sanitatis in curia | |
| quam in foro esse, ordine consuli coepit. tres fuere sen- | |
| tentiae. P. Uerginius rem non uolgabat; de iis tantum | 7.1 |
| qui fidem secuti P. Seruili consulis Uolsco Aurunco Sabi- | |
| noque militassent bello, agendum censebat. T. Largius, | 8.1 |
| non id tempus esse ut merita tantummodo exsoluerentur; | |
| totam plebem aere alieno demersam esse, nec sisti posse | |
| ni omnibus consulatur; quin si alia aliorum sit condicio, | |
| accendi magis discordiam quam sedari. Ap. Claudius, et | 9.1 |
| natura immitis et efferatus hinc plebis odio, illinc patrum | |
| laudibus, non miseriis ait sed licentia tantum concitum | |
| turbarum et lasciuire magis plebem quam saeuire. id adeo | 10.1 |
| malum ex prouocatione natum; quippe minas esse con- | |
| sulum, non imperium, ubi ad eos qui una peccauerint | |
| prouocare liceat. 'agedum' inquit, 'dictatorem, a quo | 11.1 |
| prouocatio non est, creemus; iam hic quo nunc omnia | |
| ardent conticescet furor. pulset tum mihi lictorem qui | 12.1 |
| sciet ius de tergo uitaque sua penes unum illum esse cuius | |
| maiestatem uiolarit.' |