| A. Uerginius inde et T. Uetusius consulatum ineunt. | 2.28.1.1 |
| tum uero plebs incerta quales habitura consules esset, | |
| coetus nocturnos, pars Esquiliis, pars in Auentino facere, | |
| ne in foro subitis trepidaret consiliis et omnia temere ac | |
| fortuito ageret. eam rem consules rati, ut erat, perni- | 2.1 |
| ciosam ad patres deferunt, sed delatam consulere ordine | |
| non licuit; adeo tumultuose excepta est clamoribus undi- | |
| que et indignatione patrum, si quod imperio consulari | |
| exsequendum esset, inuidiam eius consules ad senatum | 5 |
| reicerent: profecto si essent in re publica magistratus, | 3.1 |
| nullum futurum fuisse Romae nisi publicum concilium; | |
| nunc in mille curias contionesque [cum alia in Esquiliis, | |
| alia in Auentino fiant concilia] dispersam et dissipatam | |
| esse rem publicam. unum hercule uirum—id enim plus | 4.1 |
| esse quam consulem—qualis Ap. Claudius fuerit, mo- | |
| mento temporis discussurum illos coetus fuisse. correpti | 5.1 |
| consules cum, quid ergo se facere uellent—nihil enim | |
| segnius molliusue quam patribus placeat acturos—percon- | |
| tarentur, decernunt ut dilectum quam acerrimum habeant: | |
| otio lasciuire plebem. dimisso senatu consules in tribunal | 6.1 |
| escendunt; citant nominatim iuniores. cum ad nomen | |
| nemo responderet, circumfusa multitudo in contionis mo- | |
| dum negare ultra decipi plebem posse; nunquam unum | 7.1 |
| militem habituros ni praestaretur fides publica; libertatem | |
| unicuique prius reddendam esse quam arma danda, ut pro | |
| patria ciuibusque, non pro dominis pugnent. consules | 8.1 |
| quid mandatum esset a senatu uidebant, sed eorum, qui | |
| intra parietes curiae ferociter loquerentur, neminem adesse | |
| inuidiae suae participem; et apparebat atrox cum plebe | |
| certamen. prius itaque quam ultima experirentur senatum | 9.1 |
| iterum consulere placuit. tum uero ad sellas consulum | |
| prope conuolare minimus quisque natu patrum, abdicare | |
| consulatum iubentes et deponere imperium, ad quod tuen- | |
| dum animus deesset. | 5 |