| agi deinde de concordia coeptum, concessumque in con- | 2.33.1.1 |
| diciones ut plebi sui magistratus essent sacrosancti quibus | |
| auxilii latio aduersus consules esset, neue cui patrum capere | |
| eum magistratum liceret. ita tribuni plebei creati duo, C. | 2.1 |
| Licinius et L. Albinus; ii tres collegas sibi creauerunt. in | |
| his Sicinium fuisse, seditionis auctorem: de duobus, qui | |
| fuerint minus conuenit. sunt qui duos tantum in Sacro | 3.1 |
| monte creatos tribunos esse dicant, ibique sacratam legem | |
| latam. | |
| per secessionem plebis Sp. Cassius et Postumius Comi- | |
| nius consulatum inierunt. iis consulibus cum Latinis popu- | 4.1 |
| lis ictum foedus. ad id feriendum consul alter Romae | |
| mansit: alter ad Uolscum bellum missus Antiates Uolscos | |
| fundit fugatque; compulsos in oppidum Longulam per- | |
| secutus moenibus potitur. inde protinus Poluscam, item | 5.1 |
| Uolscorum, cepit; tum magna ui adortus est Coriolos. | |
| erat tum in castris inter primores iuuenum Cn. Marcius, | |
| adulescens et consilio et manu promptus, cui cognomen | |
| postea Coriolano fuit. cum subito exercitum Romanum | 6.1 |
| Coriolos obsidentem atque in oppidanos quos intus clausos | |
| habebat intentum, sine ullo metu extrinsecus [imminentis] | |
| belli, Uolscae legiones profectae ab Antio inuasissent, eo- | |
| demque tempore ex oppido erupissent hostes, forte in | 5 |
| statione Marcius fuit. is cum delecta militum manu non | 7.1 |
| modo impetum erumpentium rettudit, sed per patentem | |
| portam ferox inrupit in proxima urbis, caedeque facta ignem | |
| temere arreptum imminentibus muro aedificiis iniecit. cla- | 8.1 |
| mor inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu | |
| ad terrorem, ut solet, primum orto et Romanis auxit animum | |
| et turbauit Uolscos utpote capta urbe cui ad ferendam opem | |
| uenerant. ita fusi Uolsci Antiates, Corioli oppidum captum; | 9.1 |
| tantumque sua laude obstitit famae consulis Marcius ut, nisi | |
| foedus cum Latinis <in> columna aenea insculptum monu- | |
| mento esset ab Sp. Cassio uno, quia collega afuerat, ictum, | |
| Postumium Cominium bellum gessisse cum Uolscis memoria | 5 |
| cessisset. | |
| eodem anno Agrippa Menenius moritur, uir omni in uita | 10.1 |
| pariter patribus ac plebi carus, post secessionem carior plebi | |
| factus. huic interpreti arbitroque concordiae ciuium, legato | 11.1 |
| patrum ad plebem, reductori plebis Romanae in urbem sump- | |
| tus funeri defuit; extulit eum plebs sextantibus conlatis in | |
| capita. |