| incohata res iam ante de Masinissa aliis atque aliis de | 28.35.1.1 |
| causis dilata erat, quod Numida cum ipso utique congredi | |
| Scipione uolebat atque eius dextra fidem sancire; ea tum | |
| itineris tam longi ac tam deuii causa Scipioni fuit. Masinissa | 2.1 |
| cum Gadibus esset, certior aduentare eum a Marcio factus, | |
| causando corrumpi equos inclusos in insula penuriamque | |
| omnium rerum et facere ceteris et ipsos sentire, ad hoc | |
| equitem marcescere desidia, <Magonem> perpulit ut se | 3.1 |
| traicere in continentem ad depopulandos proximos Hispaniae | |
| agros pateretur. transgressus tres principes Numidarum | 4.1 |
| praemittit ad tempus locumque conloquio statuendum. | |
| duos pro obsidibus retineri ab Scipione iubet: remisso | |
| tertio qui quo iussus erat adduceret Masinissam, cum | |
| paucis in conloquium uenerunt. ceperat iam ante Numi- | 5.1 |
| dam ex fama rerum gestarum admiratio uiri, substituerat- | |
| que animo speciem quoque corporis amplam ac magnificam; | |
| ceterum maior praesentis ueneratio cepit, et praeterquam | 6.1 |
| quod suapte natura multa maiestas inerat, adornabat pro- | |
| missa caesaries habitusque corporis non cultus munditiis | |
| sed uirilis uere ac militaris, et aetas erat in medio uirium | |
| robore, quod plenius nitidiusque ex morbo uelut renouatus | 7.1 |
| flos iuuentae faciebat. | |
| prope attonitus ipso congressu Numida gratias de fratris | 8.1 |
| filio remisso agit. ex eo tempore adfirmat eam se quaesisse | |
| occasionem quam tandem oblatam deum immortalium | |
| beneficio non omiserit. cupere se illi populoque Romano | 9.1 |
| operam nauare ita ut nemo unus externus magis enixe | |
| adiuuerit rem Romanam. id se, etiamsi iam pridem uellet, | 10.1 |
| minus praestare in Hispania terra aliena atque ignota | |
| potuisse; in qua autem genitus educatusque in spem | |
| paterni regni esset, facile praestaturum. si quidem eundem | 11.1 |
| Scipionem ducem in Africam Romani mittant, satis sperare | |
| perbreuis aeui Carthaginem esse. laetus eum Scipio uidit | 12.1 |
| audiuitque cum caput rerum in omni hostium equitatu Masi- | |
| nissam fuisse sciret, et ipse iuuenis specimen animi prae se | |
| ferret. fide data acceptaque profectus retro Tarraconem | |
| est. Masinissa permissu Romanorum ne sine causa traiecisse | 13.1 |
| in continentem uideretur populatus proximos agros, Gades | |
| rediit. |