| castra eodem die Hispanorum, praeter ceteram praedam, | 28.34.1.1 |
| cum tribus ferme milibus hominum capiuntur. Romani | 2.1 |
| sociique ad mille et ducenti in eo proelio ceciderunt; | |
| uolnerata amplius tria milia hominum. minus cruenta | |
| uictoria fuisset si patentiore campo et ad fugam capessen- | |
| dam facili foret pugnatum. | 5 |
| Indibilis abiectis belli consiliis nihil tutius in adflictis | 3.1 |
| rebus experta fide et clementia Scipionis ratus, Mandonium | |
| fratrem ad eum mittit; qui aduolutus genibus fatalem | 4.1 |
| rabiem temporis eius accusat cum uelut contagione quadam | |
| pestifera non Ilergetes modo et Lacetani sed castra quoque | |
| Romana insanierint. suam quidem et fratris et reliquorum | 5.1 |
| popularium eam condicionem esse ut aut, si ita uideatur, | |
| reddant spiritum P. Scipioni ab eodem illo acceptum, aut | |
| seruati bis uni debitam uitam pro eo in perpetuum de- | |
| uoueant. antea in causa sua fiduciam sibi fuisse nondum | 6.1 |
| experta clementia eius: nunc contra nullam in causa, | |
| omnem in misericordia uictoris spem positam habere. | |
| mos uetustus erat Romanis, cum quo nec foedere nec | 7.1 |
| aequis legibus iungeretur amicitia, non prius imperio in eum | |
| tamquam pacatum uti quam omnia diuina humanaque | |
| dedidisset, obsides accepti, arma adempta, praesidia urbibus | |
| imposita forent. Scipio multis inuectus in praesentem | 8.1 |
| Mandonium absentemque Indibilem uerbis, illos quidem | |
| merito perisse ipsorum maleficio ait, uicturos suo atque | |
| populi Romani beneficio. ceterum se neque arma iis ademp- | 9.1 |
| turum <neque obsides imperaturum>—quippe ea pignera | |
| timentium rebellionem esse: se libera arma relinquere, | |
| solutos animos—neque [se] in obsides innoxios sed in ipsos, | |
| si defecerint, saeuiturum, nec ab inermi sed ab armato hoste | 10.1 |
| poenas expetiturum. utramque fortunam expertis permittere | |
| sese utrum propitios an iratos habere Romanos mallent. | |
| ita dimissus Mandonius pecunia tantummodo imperata ex | 11.1 |
| qua stipendium militi praestari posset. ipse Marcio in | 12.1 |
| ulteriorem Hispaniam praemisso, Silano Tarraconem remisso | |
| paucos moratus dies dum imperatam pecuniam Ilergetes | |
| pernumerarent, cum expeditis Marcium iam adpropinquan- | |
| tem Oceano adsequitur. | 5 |