| ab hac oratione dimissos ad iter se comparare in diem | 28.33.1.1 |
| posterum iubet profectusque decimis castris peruenit ad Hi- | |
| berum flumen. inde superato amni die quarto in conspectu | |
| hostium posuit castra. campus ante montibus circa saeptus | 2.1 |
| erat. in eam uallem Scipio cum pecora rapta pleraque ex | |
| ipsorum hostium agris propelli ad inritandam feritatem bar- | |
| barorum iussisset, uelites subsidio misit, a quibus ubi per | 3.1 |
| procursationem commissa pugna esset Laelium cum equitatu | |
| impetum ex occulto facere iubet. mons opportune promi- | 4.1 |
| nens equitum insidias texit nec ulla mora pugnae facta est. | |
| Hispani in conspecta procul pecora, uelites in Hispanos | |
| praeda occupatos incurrere. primo missilibus territauere; | 5.1 |
| deinde missis leuibus telis, quae inritare magis quam de- | |
| cernere pugnam poterant, gladios nudant et conlato pede | |
| res coepta geri est; ancepsque pedestre certamen erat ni | |
| equites superuenissent. neque ex aduerso tantum inlati | 6.1 |
| obuios obtriuere, sed circumuecti etiam quidam per infima | |
| cliui ab tergo se ut plerosque intercluderent obiecerunt, | |
| maiorque caedes fuit quam quantam edere leuia per excur- | |
| siones proelia solent. | 5 |
| ira magis accensa aduerso proelio barbaris est quam | 7.1 |
| imminuti animi. itaque ne perculsi uiderentur prima luce | |
| postero die in aciem processere. non capiebat omnes | 8.1 |
| copias angusta, sicut ante dictum est, ualles; duae ferme | |
| peditum partes omnis equitatus in aciem descendit: quod | |
| reliquum peditum erat obliquo constituerunt colle. Scipio | 9.1 |
| pro se esse loci angustias ratus et quod in arto pugna | |
| Romano aptior quam Hispano militi futura uidebatur et | |
| quod in eum locum detracta hostium acies esset qui non | |
| omnem multitudinem eorum caperet, nouo etiam consilio | 5 |
| adiecit animum; equitem nec se posse circumdare cornibus | 10.1 |
| in tam angusto spatio, et hosti, quem cum pedite deduxisset | |
| inutilem fore. itaque imperat Laelio ut per colles quam | 11.1 |
| occultissimo itinere circumducat equites segregetque quan- | |
| tum possit equestrem a pedestri pugnam: ipse omnia signa | 12.1 |
| peditum in hostes uertit; quattuor cohortes in fronte statuit | |
| quia latius pandere aciem non poterat. moram pugnandi | 13.1 |
| nullam fecit ut ipso certamine auerteret ab conspectu | |
| transeuntium per colles equitum; neque ante circumductos | |
| sensere quam tumultum equestris pugnae ab tergo accepere. | |
| ita duo diuersa proelia erant; duae peditum acies, duo | 14.1 |
| equitatus per longitudinem campi, quia misceri ex genere | |
| utroque proelium angustiae non patiebantur, pugnabant. | |
| Hispanorum cum neque pedes equiti neque eques pediti | 15.1 |
| auxilio esset, pedes fiducia equitis temere commissus campo | |
| caederetur, eques circumuentus nec peditem a fronte—iam | |
| enim stratae pedestres copiae erant—nec ab tergo equitem | |
| sustineret, et ipsi cum diu in orbem sese stantibus equis | 5 |
| defendissent ad unum omnes caesi sunt, nec quisquam | |
| peditum equitumue superfuit qui in ualle pugnauerunt. | |
| tertia pars, quae in colle ad spectaculum magis tutum | 16.1 |
| quam ad partem pugnae capessendam steterat, et locum et | |
| tempus ad fugiendum habuit. inter eos et reguli ipsi | 17.1 |
| fugerunt priusquam tota circumueniretur acies inter tumul- | |
| tum elapsi. |