| Scipio cum fide soluendi pariter omnibus noxiis innoxiis- | 28.32.1.1 |
| que stipendii tum uoltu ac sermone in omnes placato facile | |
| reconciliatis militum animis, priusquam castra ab Cartha- | 2.1 |
| gine moueret contione aduocata multis uerbis in perfidiam | |
| rebellantium regulorum inuectus, nequaquam eodem animo | 3.1 |
| se ire professus est ad uindicandum id scelus quo ciuilem | |
| errorem nuper sanauerit. tum se haud secus quam uiscera | 4.1 |
| secantem sua cum gemitu et lacrimis triginta hominum | |
| capitibus expiasse octo milium seu imprudentiam seu noxam: | |
| nunc laeto et erecto animo ad caedem Ilergetum ire. non | 5.1 |
| enim eos neque natos in eadem terra nec ulla secum socie- | |
| tate iunctos esse; eam quae sola fuerit fidei atque amicitiae | |
| ipsos per scelus rupisse. in exercitu suo se, praeterquam | 6.1 |
| quod omnes ciues aut socios Latinique nominis uideat, etiam | |
| eo moueri quod nemo fere sit miles qui non aut a patruo | |
| suo Cn. Scipione, qui primus Romani nominis in eam pro- | |
| uinciam uenerit, aut a patre consule aut a se sit ex Italia | 5 |
| aduectus. Scipionum nomini auspiciisque omnes adsuetos, | 7.1 |
| quos secum in patriam ad meritum triumphum deducere | |
| uelit, quos consulatum petenti uelut si omnium communis | |
| agatur honos adfuturos speret. | |
| quod ad expeditionem attineat quae instet, immemorem | 8.1 |
| esse rerum suarum gestarum qui id bellum ducat. Magonis | |
| hercule sibi qui extra orbem terrarum in circumfusam Oceano | |
| insulam cum paucis perfugerit nauibus maiorem curam esse | |
| quam Ilergetum; quippe illic et ducem Carthaginiensem et | 9.1 |
| quantumcumque Punicum praesidium esse, hic latrones | |
| latronumque duces, quibus ut ad populandos finitimorum | |
| agros tectaque urenda et rapienda pecora aliqua uis sit, ita | |
| in acie ac signis conlatis nullam esse; magis uelocitate ad | 5 |
| fugam quam armis fretos pugnaturos esse. itaque non quod | 10.1 |
| ullum inde periculum aut semen maioris belli uideat, ideo se | |
| priusquam prouincia decedat opprimendos Ilergetes duxisse, | |
| sed primum ne impunita tam scelerata defectio esset, deinde | 11.1 |
| ne quis in prouincia simul uirtute tanta et felicitate perdo- | |
| mita relictus hostis dici posset. proinde dis bene iuuanti- | 12.1 |
| bus sequerentur, non tam ad bellum gerendum—neque enim | |
| cum pari hoste certamen esse—quam ad expetendas ab | |
| hominibus scelestis poenas. |