| Laelius uictor Carteiam reuectus. auditis quae acta Ga- | 28.31.1.1 |
| dibus erant—patefactam proditionem coniuratosque missos | |
| Carthaginem, spem ad inritum redactam qua uenissent—nun- | 2.1 |
| tiis ad L. Marcium missis nisi si terere frustra tempus sedendo | |
| ad Gades uellent redeundum ad imperatorem esse, adsen- | |
| tiente Marcio paucos post dies ambo Carthaginem rediere. | |
| ad quorum discessum non respirauit modo Mago cum terra | 3.1 |
| marique ancipiti metu urgeretur, sed etiam audita rebellione | |
| Ilergetum spem reciperandae Hispaniae nanctus nuntios | |
| Carthaginem ad senatum mittit qui simul seditionem ciui- | 4.1 |
| lem in castris Romanis simul defectionem sociorum in maius | |
| uerbis extollentes hortentur ut auxilia mitterent quibus | |
| traditum a patribus imperium Hispaniae repeti posset. | |
| Mandonius et Indibilis in fines regressi paulisper dum | 5.1 |
| quidnam de seditione statueretur scirent suspensi quieuerunt, | |
| si ciuium errori ignosceretur non diffidentes sibi quoque ig- | |
| nosci posse. postquam uolgata est atrocitas supplicii suam | 6.1 |
| quoque noxam pari poena aestimatam rati, uocatis rursus ad | |
| arma popularibus contractisque quae ante habuerant auxiliis, | 7.1 |
| in Sedetanum agrum, ubi principio defectionis statiua habue- | |
| rant, cum uiginti milibus peditum duobus milibus equitum | |
| et quingentis transcenderunt. |