| Mago cum Gades repetisset, exclusus inde ad Cimbios | 28.37.1.1 |
| —haud procul a Gadibus is locus abest—classe adpulsa, | |
| mittendis legatis querendoque quod portae sibi socio atque | |
| amico clausae forent, purgantibus iis multitudinis concursu | 2.1 |
| factum infestae ob direpta quaedam ab conscendentibus | |
| naues militibus, ad conloquium sufetes eorum, qui summus | |
| Poenis est magistratus, cum quaestore elicuit, laceratosque | |
| uerberibus cruci adfigi iussit. inde nauibus ad Pityusam | 3.1 |
| insulam centum milia ferme a continenti—Poeni tum eam | |
| incolebant—traiecit. itaque classis bona cum pace accepta | 4.1 |
| est, nec commeatus modo benigne praebiti sed in supple- | |
| mentum classis iuuentus armaque data; quorum fiducia | |
| Poenus in Baliares insulas—quinquaginta inde milia absunt | |
| —tramisit. | 5 |
| duae sunt Baliares insulae, maior altera atque opulentior | 5.1 |
| armis uirisque; et portum habet, ubi commode hiberna- | |
| turum se—et iam extremum autumni erat—censebat. | |
| ceterum haud secus quam si Romani eam insulam in- | 6.1 |
| colerent hostiliter classi occursum est. fundis ut nunc | |
| plurimum, ita tum solo eo telo utebantur, nec quisquam | |
| alterius gentis unus tantum ea arte quantum inter omnes | |
| alios Baliares excellunt. itaque tanta uis lapidum creber- | 7.1 |
| rimae grandinis modo in propinquantem iam terrae classem | |
| effusa est ut intrare portum non ausi auerterent in altum | |
| naues. in minorem inde Baliarium insulam traiecerunt, | 8.1 |
| fertilem agro, uiris armis haud aeque ualidam. itaque | 9.1 |
| egressi nauibus super portum loco munito castra locant; ac | |
| sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxili- | |
| arium inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernan- | |
| dum naues subduxerunt. post Magonis ab Oceani ora | 10.1 |
| discessum Gaditani Romanis deduntur. |