| post reditum ex Africa C. Laeli et Scipione stimulato | 29.6.1.1 |
| Masinissae adhortationibus et militibus praedam ex hostium | |
| terra cernentibus tota classe efferri accensis ad traiciendum | |
| quam primum, interuenit maiori minor cogitatio Locros | |
| urbem recipiendi, quae sub defectionem Italiae desciuerat | 5 |
| et ipsa ad Poenos. spes autem adfectandae eius rei ex | 2.1 |
| minima re adfulsit. latrociniis magis quam iusto bello in | |
| Bruttiis gerebantur res, principio ab Numidis facto et Bruttiis | |
| non societate magis Punica quam suopte ingenio congruenti- | |
| bus in eum morem; postremo Romani quoque milites iam | 3.1 |
| contagione quadam rapto gaudentes, quantum per duces | |
| licebat, excursiones in hostium agros facere. ab iis egressi | 4.1 |
| quidam urbe Locrenses circumuenti Regiumque abstracti | |
| fuerant. in eo captiuorum numero fabri quidam fuere, | |
| adsueti forte apud Poenos mercede opus in arce Locrorum | |
| facere. hi cogniti ab Locrensium principibus qui pulsi ab | 5.1 |
| aduersa factione, quae Hannibali Locros tradiderat, Regium | |
| se contulerant, cum cetera percontantibus, ut mos est qui | 6.1 |
| diu absunt, quae domi agerentur exposuissent, spem fecerunt | |
| si redempti ac remissi forent arcem se iis tradituros; ibi se | |
| habitare fidemque sibi rerum omnium inter Carthaginienses | |
| esse. itaque, ut qui simul desiderio patriae angerentur | 7.1 |
| simul cupiditate inimicos ulciscendi arderent, redemptis | |
| extemplo iis remissisque cum ordinem agendae rei com- | 8.1 |
| posuissent signaque quae procul edita obseruarent, ipsi ad | |
| Scipionem Syracusas profecti, apud quem pars exsulum erat, | |
| referentes ibi promissa captiuorum cum spem ab effectu | |
| haud abhorrentem consuli fecissent, tribuni militum cum iis | 9.1 |
| M. Sergius et P. Matienus missi iussique ab Regio tria milia | |
| militum Locros ducere; et Q. Pleminio propraetori scriptum | |
| ut rei agendae adesset. | |
| profecti ab Regio, scalas ad editam altitudinem arcis | 10.1 |
| fabricatas portantes, media ferme nocte ex eo loco unde | |
| conuenerat signum dedere proditoribus arcis; qui parati in- | 11.1 |
| tentique et ipsi scalas ad id ipsum factas cum demisissent | |
| pluribusque simul locis scandentes accepissent, priusquam | |
| clamor oreretur in uigiles Poenorum, ut in nullo tali metu | |
| sopitos, impetus est factus. quorum gemitus primo morien- | 12.1 |
| tium exauditus, deinde subita consternatio ex somno et | |
| tumultus cum causa ignoraretur, postremo certior res aliis | |
| excitantibus alios. iamque ad arma pro se quisque uoca- | 13.1 |
| bat: hostes in arce esse et caedi uigiles; oppressique forent | |
| Romani nequaquam numero pares, ni clamor ab iis qui | |
| extra arcem erant sublatus incertum unde accidisset omnia | |
| uana augente nocturno tumultu fecisset. itaque uelut plena | 14.1 |
| iam hostium arce territi Poeni omisso certamine in alteram | |
| arcem—duae sunt haud multum inter se distantes—confu- | |
| giunt. oppidani urbem habebant, uictoribus praemium in | 15.1 |
| medio positam; ex arcibus duabus proeliis cottidie leuibus | |
| certabatur. Q. Pleminius Romano, Hamilcar Punico prae- | 16.1 |
| sidio praeerat. arcessentes ex propinquis locis subsidia | |
| copias augebant: ipse postremo ueniebat Hannibal, nec | 17.1 |
| sustinuissent Romani nisi Locrensium multitudo, exacerbata | |
| superbia atque auaritia Poenorum, ad Romanos inclinasset. |