ab hoc ser- 29.5.1.1
mone dimisso Masinissa Laelius postero die naues praeda
onustas ab Hippone soluit, reuectusque in Siciliam mandata
Masinissae Scipioni exposuit.
iisdem ferme diebus naues quae ab Carthagine ad Ma- 2.1
gonem missae erant inter Albingaunos Ligures Genuamque
accesserunt. in iis locis tum forte Mago tenebat classem; 3.1
qui legatorum auditis uerbis iubentium exercitus quam
maximos comparare, extemplo Gallorum et Ligurum—nam-
que utriusque gentis ingens ibi multitudo erat—concilium
habuit; et missum se ad eos uindicandos in libertatem ait 4.1
et, ut ipsi cernant, mitti sibi ab domo praesidia; sed quantis
uiribus quanto exercitu id bellum geratur, in eorum potes-
tate esse. duos exercitus Romanos, unum in Gallia, alterum 5.1
in Etruria esse; satis scire Sp. Lucretium se cum M. Liuio
iuncturum; multa milia armanda esse ut duobus ducibus
duobus exercitibus Romanis resistatur. Galli summam 6.1
ad id suam uoluntatem esse dicere; sed cum una castra
Romana intra fines, altera in finitima terra Etruria prope in
conspectu habeant, si palam fiat auxiliis adiutum ab sese
Poenum, extemplo infestos utrimque exercitus in agrum 5
suum incursuros. ea ab Gallis desideraret quibus occulte
adiuuari posset: Liguribus, quod procul agro urbibusque 7.1
eorum castra Romana sint, libera consilia esse; illos armare
iuuentutem et capessere pro parte bellum aequum esse.
Ligures haud abnuere: tempus modo duorum mensum 8.1
petere ad dilectus habendos. interim Mago milites Gallos
dimissis clam per agros eorum mercede conducere; com-
meatus quoque omnis generis occulte ad eum a Gallicis
populis mittebantur. M. Liuius exercitum uolonum ex 9.1
Etruria in Galliam traducit, iunctusque Lucretio, si se Mago
ex Liguribus propius urbem moueat, obuiam ire parat, si
Poenus sub angulo Alpium quietus se contineat, et ipse in
eadem statione circa Ariminum Italiae praesidio futurus. 5