| in haec deflenda prolapsos ab recenti nuntio animos rur- | 29.4.1.1 |
| sus terror instans reuocauit ad consultandum quonam modo | |
| obuiam praesentibus periculis iretur. dilectus raptim in | 2.1 |
| urbe agrisque haberi placet; mittere ad conducenda Afrorum | |
| auxilia; munire urbem, frumentum conuehere, tela arma | |
| parare; instruere naues ac mittere ad Hipponem aduersus | |
| Romanam classem. iam haec agentibus nuntius tandem | 3.1 |
| uenit Laelium non Scipionem, copiasque quantae ad incur- | |
| siones agrorum satis sint transuectas; summae belli molem | |
| adhuc in Sicilia esse. ita respiratum mittique ad Syphacem | 4.1 |
| legationes aliosque regulos firmandae societatis causa coep- | |
| tae. ad Philippum quoque missi qui ducenta argenti talenta | |
| pollicerentur ut in Siciliam aut in Italiam traiceret. missi et | 5.1 |
| ad suos imperatores in Italiam ut omni terrore Scipionem | |
| retinerent; ad Magonem non legati modo sed uiginti quin- | 6.1 |
| que longae naues, sex milia peditum, octingenti equites, | |
| septem elephanti, ad hoc magna pecunia ad conducenda | |
| auxilia quibus fretus propius urbem Romanam exercitum | |
| admoueret coniungeretque se Hannibali. | 5 |
| haec Carthagini parabant agitabantque, cum ad Laelium | 7.1 |
| praedas ingentes ex agro inermi ac nudo praesidiis agentem | |
| Masinissa fama Romanae classis excitus cum equitibus | |
| paucis uenit. is segniter rem agi ab Scipione questus, quod | 8.1 |
| non exercitum iam in Africam traiecisset perculsis Cartha- | |
| giniensibus, Syphace impedito finitimis bellis; quem certum | |
| habere, si spatium ad sua ut uelit componenda detur, nihil | |
| sincera fide cum Romanis acturum. hortaretur stimularet | 9.1 |
| Scipionem ne cessaret; se, quamquam regno pulsus esset, | |
| cum haud contemnendis copiis adfuturum peditum equi- | |
| tumque. nec ipsi Laelio morandum in Africa esse; classem | |
| credere profectam a Carthagine cum qua absente Scipione | 5 |
| non satis tutum esset contrahi certamen. |