| Scipio ut et arcem relictam ab hostibus et uacua uidit | 29.8.1.1 |
| castra, uocatos ad contionem Locrenses grauiter ob defec- | |
| tionem incusauit; de auctoribus supplicium sumpsit bonaque | 2.1 |
| eorum alterius factionis principibus ob egregiam fidem ad- | |
| uersus Romanos concessit. publice nec dare nec eripere se | 3.1 |
| quicquam Locrensibus dixit; Romam mitterent legatos; | |
| quam senatus aequum censuisset, eam fortunam habituros. | |
| illud satis scire, etsi male de populo Romano meriti essent, | 4.1 |
| in meliore statu sub iratis Romanis futuros quam sub amicis | |
| Carthaginiensibus fuerint. ipse Pleminio legato praesi- | 5.1 |
| dioque quod arcem ceperat ad tuendam urbem relicto, cum | |
| quibus uenerat copiis Messanam traiecit. | |
| ita superbe et crudeliter habiti Locrenses ab Carthagini- | 6.1 |
| ensibus post defectionem ab Romanis fuerant ut modicas | |
| iniurias non aequo modo animo pati sed prope libenti pos- | |
| sent; uerum enimuero tantum Pleminius Hamilcarem prae- | 7.1 |
| sidii praefectum, tantum praesidiarii milites Romani Poenos | |
| scelere atque auaritia superauerunt ut non armis sed uitiis | |
| uideretur certari. nihil omnium quae inopi inuisas opes | 8.1 |
| potentioris faciunt praetermissum in oppidanos est ab duce | |
| aut a militibus; in corpora ipsorum, in liberos, in coniuges | |
| infandae contumeliae editae. iam auaritia ne sacrorum | 9.1 |
| quidem spoliatione abstinuit; nec alia modo templa uiolata | |
| sed Proserpinae etiam intacti omni aetate thesauri, praeter- | |
| quam quod a Pyrrho, qui cum magno piaculo sacrilegii sui | |
| manubias rettulit, spoliati dicebantur. ergo sicut ante regiae | 10.1 |
| naues laceratae naufragiis nihil in terram integri praeter | |
| sacram pecuniam deae quam asportabant extulerant, tum | 11.1 |
| quoque alio genere cladis eadem illa pecunia omnibus con- | |
| tactis ea uiolatione templi furorem obiecit atque inter se | |
| ducem in ducem, militem in militem rabie hostili uertit. |