| summae rei Pleminius praeerat; militum pars sub eo | 29.9.1.1 |
| quam ipse ab Regio adduxerat, pars sub tribunis erat. rapto | 2.1 |
| poculo argenteo ex oppidani domo Plemini miles fugiens | |
| sequentibus quorum erat, obuius forte Sergio et Matieno | |
| tribunis militum fuit; cui cum iussu tribunorum ademptum | 3.1 |
| poculum esset, iurgium inde et clamor, pugna postremo orta | |
| inter Plemini milites tribunorumque, ut suis quisque oppor- | |
| tunus aduenerat multitudine simul ac tumultu crescente. | |
| uicti Plemini milites cum ad Pleminium cruorem ac uolnera | 4.1 |
| ostentantes non sine uociferatione atque indignatione con- | |
| currissent probra in eum ipsum iactata in iurgiis referentes, | |
| accensus ira domo sese proripuit uocatosque tribunos nudari | |
| ac uirgas expediri iubet. dum spoliandis iis—repugnabant | 5.1 |
| enim militumque fidem implorabant—tempus teritur, re- | |
| pente milites feroces recenti uictoria ex omnibus locis, uelut | |
| aduersus hostes ad arma conclamatum esset, concurrerunt; | |
| et cum uiolata iam uirgis corpora tribunorum uidissent, tum | 6.1 |
| uero in multo impotentiorem subito rabiem accensi sine | |
| respectu non maiestatis modo sed etiam humanitatis, in | |
| legatum impetum lictoribus prius indignum in modum | |
| mulcatis faciunt. tum ipsum ab suis interceptum et seclu- | 7.1 |
| sum hostiliter lacerant et prope exsanguem naso auribusque | |
| mutilatis relinquunt. | |
| his Messanam nuntiatis Scipio post paucos dies Locros | 8.1 |
| hexere aduectus cum causam Plemini et tribunorum audisset, | |
| Pleminio noxa liberato relictoque in eiusdem loci praesidio, | |
| tribunis sontibus iudicatis et in uincla coniectis ut Romam | |
| ad senatum mitterentur, Messanam atque inde Syracusas | 5 |
| rediit. Pleminius impotens irae, neglectam ab Scipione | 9.1 |
| et nimis leuiter latam suam iniuriam ratus nec quemquam | |
| aestimare alium eam litem posse nisi qui atrocitatem eius | 10.1 |
| patiendo sensisset, tribunos attrahi ad se iussit, laceratosque | |
| omnibus quae pati corpus ullum potest suppliciis interfecit, | |
| nec satiatus uiuorum poena insepultos proiecit. simili | 11.1 |
| crudelitate et in Locrensium principes est usus quos ad | |
| conquerendas iniurias ad P. Scipionem profectos audiuit; | |
| et quae antea per libidinem atque auaritiam foeda exempla | 12.1 |
| in socios ediderat, tunc ab ira multiplicia edere, infamiae | |
| atque inuidiae non sibi modo sed etiam imperatori esse. |