| iam comitiorum appetebat tempus cum a P. Licinio con- | 29.10.1.1 |
| sule litterae Romam allatae se exercitumque suum graui | |
| morbo adflictari, nec sisti potuisse ni eadem uis mali aut | |
| grauior etiam in hostes ingruisset; itaque quoniam ipse | 2.1 |
| uenire ad comitia non posset, si ita patribus uideretur, se | |
| Q. Caecilium Metellum dictatorem comitiorum causa dic- | |
| turum. exercitum Q. Caecili dimitti e re publica esse; | |
| [nam] neque usum eius ullum in praesentia esse, cum Hanni- | 3.1 |
| bal iam in hiberna suos receperit, et tanta incesserit in ea | |
| castra uis morbi ut nisi mature dimittantur nemo omnium | |
| superfuturus uideatur. ea consuli a patribus facienda ut | |
| e re publica fideque sua duceret permissa. | 5 |
| ciuitatem eo tempore repens religio inuaserat inuento | 4.1 |
| carmine in libris Sibyllinis propter crebrius eo anno de | |
| caelo lapidatum inspectis, quandoque hostis alienigena terrae | 5.1 |
| Italiae bellum intulisset eum pelli Italia uincique posse si | |
| mater Idaea a Pessinunte Romam aduecta foret. id carmen | 6.1 |
| ab decemuiris inuentum eo magis patres mouit quod et | |
| legati qui donum Delphos portauerant referebant et sacrifi- | |
| cantibus ipsis Pythio Apollini omnia laeta fuisse et respon- | |
| sum oraculo editum maiorem multo uictoriam quam cuius ex | 5 |
| spoliis dona portarent adesse populo Romano. in eiusdem | 7.1 |
| spei summam conferebant P. Scipionis uelut praesagien- | |
| tem animum de fine belli quod depoposcisset prouinciam | |
| Africam. itaque quo maturius fatis ominibus oraculisque | 8.1 |
| portendentis sese uictoriae compotes fierent, id cogitare | |
| atque agitare quae ratio transportandae Romam deae esset. |