| nullasdum in Asia socias ciuitates habebat populus | 29.11.1.1 |
| Romanus; tamen memores Aesculapium quoque ex Graecia | |
| quondam hauddum ullo foedere sociata ualetudinis populi | |
| causa arcessitum, tunc iam cum Attalo rege propter com- | 2.1 |
| mune aduersus Philippum bellum coeptam amicitiam esse | |
| —facturum eum quae posset populi Romani causa—, legatos | 3.1 |
| ad eum decernunt M. Ualerium Laeuinum qui bis consul | |
| fuerat ac res in Graecia gesserat, M. Caecilium Metellum | |
| praetorium, Ser. Sulpicium Galbam aedilicium, duos quaes- | |
| torios Cn. Tremelium Flaccum et M. Ualerium Faltonem. | 5 |
| iis quinque naues quinqueremes ut ex dignitate populi | 4.1 |
| Romani adirent eas terras ad quas concilianda maiestas | |
| nomini Romano esset decernunt. legati Asiam petentes | 5.1 |
| protinus Delphos cum escendissent, oraculum adierunt | |
| consulentes ad quod negotium domo missi essent perficiendi | |
| eius quam sibi spem populoque Romano portenderet. re- | 6.1 |
| sponsum esse ferunt per Attalum regem compotes eius fore | |
| quod peterent: cum Romam deam deuexissent, tum cura- | |
| rent ut eam qui uir optimus Romae esset hospitio exciperet. | |
| Pergamum ad regem uenerunt. is legatos comiter acceptos | 7.1 |
| Pessinuntem in Phrygiam deduxit sacrumque iis lapidem | |
| quam matrem deum esse incolae dicebant tradidit ac de- | |
| portare Romam iussit. praemissus ab legatis M. Ualerius | 8.1 |
| Falto nuntiauit deam apportari; quaerendum uirum opti- | |
| mum in ciuitate esse qui eam rite hospitio acciperet. | |
| Q. Caecilius Metellus dictator ab consule in Bruttiis comi- | 9.1 |
| tiorum causa dictus exercitusque eius dimissus, magister | |
| equitum L. Ueturius Philo. comitia per dictatorem habita. | 10.1 |
| consules facti M. Cornelius Cethegus P. Sempronius Tudi- | |
| tanus absens cum prouinciam Graeciam haberet. praetores | 11.1 |
| inde creati Ti. Claudius Nero M. Marcius Ralla L. Scri- | |
| bonius Libo M. Pomponius Matho. comitiis peractis | |
| dictator sese magistratu abdicauit. | |
| ludi Romani ter, plebeii septiens instaurati. curules | 12.1 |
| erant aediles Cn. et L. Cornelii Lentuli. Lucius Hispaniam | |
| prouinciam habebat; absens creatus absens eum honorem | |
| gessit. Ti. Claudius Asellus et M. Iunius Pennus plebeii | 13.1 |
| aediles fuerunt. aedem Uirtutis eo anno ad portam Cape- | |
| nam M. Marcellus dedicauit septimo decimo anno postquam | |
| a patre eius primo consulatu uota in Gallia ad Clastidium | |
| fuerat. et flamen Martialis eo anno est mortuus M. Aemilius | 14.1 |
| Regillus. |