| neglectae eo biennio res in Graecia erant. itaque Phi- | 29.12.1.1 |
| lippus Aetolos desertos ab Romanis, cui uni fidebant auxilio, | |
| quibus uoluit condicionibus ad petendam et paciscendam | |
| subegit pacem. quod nisi omni ui perficere maturasset, | 2.1 |
| bellantem eum cum Aetolis P. Sempronius proconsul, | |
| successor imperii missus Sulpicio cum decem milibus pedi- | |
| tum et mille equitibus et triginta quinque rostratis nauibus, | |
| haud paruum momentum ad opem ferendam sociis, oppres- | 5 |
| sisset. uixdum pace facta nuntius regi uenit Romanos | 3.1 |
| Dyrrachium uenisse Parthinosque et propinquas alias gentes | |
| motas esse ad spem nouandi res Dimallumque oppugnari. | |
| eo se auerterant Romani ab Aetolorum quo missi erant | 4.1 |
| auxilio, irati quod sine auctoritate sua aduersus foedus cum | |
| rege pacem fecissent. ea cum audisset Philippus ne qui | 5.1 |
| motus maior in finitimis gentibus populisque oreretur magnis | |
| itineribus Apolloniam contendit, quo Sempronius se re- | |
| ceperat misso Laetorio legato cum parte copiarum et quin- | |
| decim nauibus in Aetoliam ad uisendas res pacemque si | 5 |
| posset turbandam. Philippus agros Apolloniatium uastauit | 6.1 |
| et ad urbem admotis copiis potestatem pugnae Romano | |
| fecit; quem postquam quietum muros tantummodo tueri | |
| uidit, nec satis fidens uiribus ut urbem oppugnaret et cum | 7.1 |
| Romanis quoque, sicut cum Aetolis, cupiens pacem si posset, | |
| si minus, indutias facere, nihil ultra inritatis nouo certamine | |
| odiis in regnum se recepit. | |
| per idem tempus taedio diutini belli Epirotae temptata | 8.1 |
| prius Romanorum uoluntate legatos de pace communi ad | |
| Philippum misere, satis confidere conuenturam eam adfir- | 9.1 |
| mantes si ad conloquium cum P. Sempronio imperatore | |
| Romano uenisset. facile impetratum—neque enim ne | 10.1 |
| ipsius quidem regis abhorrebat animus—ut in Epirum tran- | |
| siret. Phoenice urbs est Epiri; ibi prius conlocutus rex | 11.1 |
| cum Aeropo et Derda et Philippo, Epirotarum praetoribus, | |
| postea cum P. Sempronio congreditur. adfuit conloquio | 12.1 |
| Amynander Athamanum rex, et magistratus alii Epirotarum | |
| et Acarnanum. primus Philippus praetor uerba facit et | |
| petit simul ab rege et ab imperatore Romano ut finem belli | |
| facerent darentque eam Epirotis ueniam. P. Sempronius | 13.1 |
| condiciones pacis dixit ut Parthini et Dimallum et Bargul- | |
| lum et Eugenium Romanorum essent, Atintania, si missis | |
| Romam legatis ab senatu impetrasset, ut Macedoniae acce- | |
| deret. in eas condiciones cum pax conueniret, ab rege | 14.1 |
| foederi adscripti Prusia Bithyniae rex, Achaei Boeoti Thessa- | |
| li Acarnanes Epirotae: ab Romanis Ilienses, Attalus rex, | |
| Pleuratus, Nabis Lacedaemoniorum tyrannus, Elei Messenii | |
| Athenienses. haec conscripta consignataque sunt, et in | 15.1 |
| duos menses indutiae factae donec Romam mitterentur legati | |
| ut populus in has condiciones pacem iuberet; iusseruntque | 16.1 |
| omnes tribus, quia uerso in Africam bello omnibus aliis in | |
| praesentia leuari bellis uolebant. P. Sempronius pace facta | |
| ad consulatum Romam decessit. |