| et senatui nimis atrox uisa sententia est et plebem ira | 2.35.1.1 |
| prope armauit. fame se iam sicut hostes peti, cibo uictuque | |
| fraudari; peregrinum frumentum, quae sola alimenta ex in- | |
| sperato fortuna dederit, ab ore rapi nisi Cn. Marcio uincti | |
| dedantur tribuni, nisi de tergo plebis Romanae satisfiat; | 5 |
| eum sibi carnificem nouum exortum, qui aut mori aut seruire | |
| iubeat. in exeuntem e curia impetus factus esset, ni perop- | 2.1 |
| portune tribuni diem dixissent. ibi ira est suppressa; se | |
| iudicem quisque, se dominum uitae necisque inimici factum | |
| uidebat. contemptim primo Marcius audiebat minas tribu- | 3.1 |
| nicias: auxilii, non poenae ius datum illi potestati, plebisque, | |
| non patrum tribunos esse. sed adeo infensa erat coorta | |
| plebs ut unius poena defungendum esset patribus. resti- | 4.1 |
| terunt tamen aduersa inuidia, usique sunt qua suis quisque, | |
| qua totius ordinis uiribus. ac primo temptata res est si | |
| dispositis clientibus absterrendo singulos a coitionibus con- | |
| ciliisque disicere rem possent. uniuersi deinde processere | 5.1 |
| —quidquid erat patrum, reos diceres—precibus plebem ex- | |
| poscentes, unum sibi ciuem, unum senatorem, si innocentem | |
| absoluere nollent, pro nocente donarent. ipse cum die | 6.1 |
| dicta non adesset, perseueratum in ira est. damnatus absens | |
| in Uolscos exsulatum abiit, minitans patriae hostilesque iam | |
| tum spiritus gerens. | |
| uenientem Uolsci benigne excepere, benigniusque in dies | 5 |
| colebant, quo maior ira in suos eminebat crebraeque nunc | |
| querellae, nunc minae percipiebantur. hospitio utebatur | 7.1 |
| Atti Tulli. longe is tum princeps Uolsci nominis erat Ro- | |
| manisque semper infestus. ita cum alterum uetus odium, | |
| alterum ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano | |
| bello. haud facile credebant plebem suam impelli posse, | 8.1 |
| ut totiens infeliciter temptata arma caperent: multis saepe | |
| bellis, pestilentia postremo amissa iuuentute fractos spiritus | |
| esse; arte agendum in exoleto iam uetustate odio, ut recenti | |
| aliqua ira exacerbarentur animi. | 5 |