| ludi forte ex instauratione magni Romae parabantur. | 2.36.1.1 |
| instaurandi haec causa fuerat. ludis mane seruum qui- | |
| dam pater familiae, nondum commisso spectaculo, sub furca | |
| caesum medio egerat circo; coepti inde ludi, uelut ea res | |
| nihil ad religionem pertinuisset. haud ita multo post Tito | 2.1 |
| Latinio, de plebe homini, somnium fuit; uisus Iuppiter | |
| dicere sibi ludis praesultatorem displicuisse; nisi magnifice | |
| instaurarentur ii ludi, periculum urbi fore; iret, ea consuli- | |
| bus nuntiaret. quamquam haud sane liber erat religione | 3.1 |
| animus, uerecundia tamen maiestatis magistratuum [timo- | |
| rem] uicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret. magno | 4.1 |
| illi ea cunctatio stetit; filium namque intra paucos dies | |
| amisit. cuius repentinae cladis ne causa ei dubia esset, | |
| aegro animi eadem illa in somnis obuersata species uisa est | |
| rogitare, satin magnam spreti numinis haberet mercedem; | 5 |
| maiorem instare ni eat propere ac nuntiet consulibus. iam | 5.1 |
| praesentior res erat. cunctantem tamen ac prolatantem | |
| ingens uis morbi adorta est debilitate subita. tunc enim- | 6.1 |
| uero deorum cura <ea> admonuit. fessus igitur malis | |
| praeteritis instantibusque, consilio propinquorum adhibito, | |
| cum uisa atque audita et obuersatum totiens somno Iouem, | |
| minas irasque caelestes repraesentatas casibus suis exposuis- | 5 |
| set, consensu inde haud dubio omnium qui aderant in forum | |
| ad consules lectica defertur. inde in curiam iussu consulum | 7.1 |
| delatus, eadem illa cum patribus ingenti omnium admiratione | |
| enarrasset, ecce aliud miraculum: qui captus omnibus mem- | 8.1 |
| bris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus | |
| suis domum redisse traditum memoriae est. |