| ludi quam amplissimi ut fierent senatus decreuit. ad | 2.37.1.1 |
| eos ludos auctore Attio Tullio uis magna Uolscorum uenit. | |
| priusquam committerentur ludi, Tullius, ut domi composi- | 2.1 |
| tum cum Marcio fuerat, ad consules uenit; dicit esse quae | |
| secreto agere de re publica uelit. arbitris remotis, 'inui- | 3.1 |
| tus' inquit, 'quod sequius sit, de meis ciuibus loquor. non | |
| tamen admissum quicquam ab iis criminatum uenio, sed | |
| cautum ne admittant. nimio plus quam uelim, nostrorum | 4.1 |
| ingenia sunt mobilia. multis id cladibus sensimus, quippe | 5.1 |
| qui non nostro merito sed uestra patientia incolumes simus. | |
| magna hic nunc Uolscorum multitudo est; ludi sunt; spec- | |
| taculo intenta ciuitas erit. memini quid per eandem occa- | 6.1 |
| sionem ab Sabinorum iuuentute in hac urbe commissum | |
| sit; horret animus, ne quid inconsulte ac temere fiat. haec | |
| nostra uestraque causa prius dicenda uobis, consules, ratus | |
| sum. quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in | 7.1 |
| animo est, ne cuius facti dictiue contagione praesens uioler.' | |
| haec locutus abiit. consules cum ad patres rem dubiam | 8.1 |
| sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam res | |
| ad praecauendum uel ex superuacuo mouit, factoque senatus | |
| consulto ut urbe excederent Uolsci, praecones dimittuntur | |
| qui omnes eos proficisci ante noctem iuberent. ingens | 9.1 |
| pauor primo discurrentes ad suas res tollendas in hospitia | |
| perculit; proficiscentibus deinde indignatio oborta, se ut | |
| consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu | |
| quodam modo hominum deorumque abactos esse. | 5 |