| cum prope continuato agmine irent, praegressus Tullius | 2.38.1.1 |
| ad caput Ferentinum, ut quisque ueniret, primores eorum | |
| excipiens querendo indignandoque, et eos ipsos, sedulo | |
| audientes secunda irae uerba, et per eos multitudinem | |
| aliam in subiectum uiae campum deduxit. ibi in contionis | 2.1 |
| modum orationem exorsus 'ut omnia' inquit, 'obliuiscamini | |
| alia, ueteres populi Romani iniurias cladesque gentis Uol- | |
| scorum, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo | |
| fertis, qua per nostram ignominiam ludos commisere? an | 3.1 |
| non sensistis triumphatum hodie de uobis esse? uos om- | |
| nibus, ciuibus, peregrinis, tot finitimis populis, spectaculo | |
| abeuntes fuisse? uestras coniuges, uestros liberos traductos | |
| per ora hominum? quid eos qui audiuere uocem prae- | 4.1 |
| conis, quid, qui nos uidere abeuntes, quid eos qui huic | |
| ignominioso agmini fuere obuii, existimasse putatis nisi | |
| aliquod profecto nefas esse quo, si intersimus spectaculo, | |
| uiolaturi simus ludos piaculumque merituri; ideo nos ab | 5 |
| sede piorum, coetu concilioque abigi? quid deinde? illud | 5.1 |
| non succurrit, uiuere nos quod maturarimus proficisci? si | |
| hoc profectio et non fuga est. et hanc urbem uos non | |
| hostium ducitis, ubi si unum diem morati essetis, morien- | |
| dum omnibus fuit? bellum uobis indictum est, magno | 5 |
| eorum malo qui indixere si uiri estis.' ita et sua sponte | 6.1 |
| irarum pleni et incitati domos inde digressi sunt, instigan- | |
| doque suos quisque populos effecere ut omne Uolscum | |
| nomen deficeret. |