| quamquam nondum aperte Africa prouincia decreta erat | 29.14.1.1 |
| occultantibus id, credo, patribus ne praesciscerent Carthagi- | |
| nienses, tamen in eam spem erecta ciuitas erat in Africa eo | |
| anno bellatum iri finemque bello Punico adesse. impleuerat | 2.1 |
| ea res superstitionum animos, pronique et ad nuntianda et | |
| ad credenda prodigia erant; eo plura uolgabantur: duos | 3.1 |
| soles uisos, et nocte interluxisse, et facem Setiae ab ortu | |
| solis ad occidentem porrigi uisam: Tarracinae portam, | |
| Anagniae et portam et multis locis murum de caelo tactum: | |
| in aede Iunonis Sospitae Lanuui cum horrendo fragore | 5 |
| strepitum editum. eorum procurandorum causa diem | 4.1 |
| unum supplicatio fuit, et nouendiale sacrum quod de caelo | |
| lapidatum esset factum. eo accessit consultatio de matre | 5.1 |
| Idaea accipienda, quam, praeterquam quod M. Ualerius unus | |
| ex legatis praegressus actutum in Italia fore nuntiauerat, | |
| recens nuntius aderat Tarracinae iam esse. haud paruae | 6.1 |
| rei iudicium senatum tenebat qui uir optimus in ciuitate | |
| esset; ueram certe uictoriam eius rei sibi quisque mallet | 7.1 |
| quam ulla imperia honoresue suffragio seu patrum seu ple- | |
| bis delatos. P. Scipionem Cn. filium eius qui in Hispania | 8.1 |
| ceciderat, adulescentem nondum quaestorium, iudicauerunt | |
| in tota ciuitate uirum bonorum optimum esse.—id quibus | 9.1 |
| uirtutibus inducti ita iudicarint, sicut traditum a proximis | |
| memoriae temporum illorum scriptoribus libens posteris | |
| traderem, ita meas opiniones coniectando rem uetustate | |
| obrutam non interponam. P. Cornelius cum omnibus | 10.1 |
| matronis Ostiam obuiam ire deae iussus; isque eam de | |
| naue acciperet et in terram elatam traderet ferendam matro- | |
| nis. postquam nauis ad ostium amnis Tiberini accessit, | 11.1 |
| sicut erat iussus, in salum naue euectus ab sacerdotibus | |
| deam accepit extulitque in terram. matronae primores | 12.1 |
| ciuitatis, inter quas unius Claudiae Quintae insigne est | |
| nomen, accepere; cui dubia, ut traditur, antea fama cla- | |
| riorem ad posteros tam religioso ministerio pudicitiam fecit. | |
| eae per manus, succedentes deinde aliae aliis, omni obuiam | 13.1 |
| effusa ciuitate, turibulis ante ianuas positis qua praefereba- | |
| tur atque accenso ture precantibus ut uolens propitiaque | |
| urbem Romanam iniret, in aedem Uictoriae quae est in | 14.1 |
| Palatio pertulere deam pridie idus Apriles; isque dies festus | |
| fuit. populus frequens dona deae in Palatium tulit, lecti- | |
| sterniumque et ludi fuere, Megalesia appellata. |