| cum de supplemento legionum quae in prouinciis erant | 29.15.1.1 |
| ageretur, tempus esse a quibusdam senatoribus subiectum | |
| est quae dubiis in rebus utcumque tolerata essent, ea dempto | |
| iam tandem deum benignitate metu non ultra pati. erectis | 2.1 |
| exspectatione patribus subiecerunt colonias Latinas duo- | |
| decim quae Q. Fabio et Q. Fuluio consulibus abnuissent | |
| milites dare, eas annum iam ferme sextum uacationem mili- | |
| tiae quasi honoris et beneficii causa habere cum interim | 3.1 |
| boni obedientesque socii pro fide atque obsequio in popu- | |
| lum Romanum continuis omnium annorum dilectibus ex- | |
| hausti essent. sub hanc uocem non memoria magis patribus | 4.1 |
| renouata rei prope iam oblitteratae quam ira inritata est. | |
| itaque nihil prius referre consules passi, decreuerunt ut con- | 5.1 |
| sules magistratus denosque principes Nepete Sutrio Ardea | |
| Calibus Alba Carseolis Sora Suessa Setia Circeiis Narnia | |
| Interamna—hae namque coloniae in ea causa erant—Ro- | |
| mam excirent; iis imperarent, quantum quaeque earum | 6.1 |
| coloniarum militum plurimum dedisset populo Romano ex | |
| quo hostes in Italia essent, duplicatum eius summae nume- | |
| rum peditum daret et equites centenos uicenos; si qua eum | 7.1 |
| numerum equitum explere non posset pro equite uno tres | |
| pedites liceret dare; pedites equitesque quam locupletissimi | |
| legerentur mitterenturque ubicumque extra Italiam supple- | |
| mento opus esset. si qui ex iis recusarent, retineri eius | 8.1 |
| coloniae magistratus legatosque placere neque si postularent | |
| senatum dari priusquam imperata fecissent. stipendium | 9.1 |
| praeterea iis coloniis in milia aeris asses singulos imperari | |
| exigique quotannis, censumque in iis coloniis agi ex formula | |
| ab Romanis censoribus data; dari autem placere eandem | 10.1 |
| quam populo Romano; deferrique Romam ab iuratis cen- | |
| soribus coloniarum priusquam magistratu abirent. | |
| ex hoc senatus consulto accitis Romam magistratibus | 11.1 |
| primoribusque earum coloniarum consules cum milites sti- | |
| pendiumque imperassent, alii aliis magis recusare ac recla- | |
| mare: negare tantum militum effici posse: uix si simplum | 12.1 |
| ex formula imperetur enisuros: orare atque obsecrare ut | 13.1 |
| sibi senatum adire ac deprecari liceret: nihil se quare perire | |
| merito deberent admisisse; sed si pereundum etiam foret, | |
| neque suum delictum neque iram populi Romani ut plus | |
| militum darent quam haberent posse efficere. consules | 14.1 |
| obstinati legatos manere Romae iubent, magistratus ire | |
| domum ad dilectus habendos: nisi summa militum quae | |
| imperata esset Romam adducta neminem iis senatum da- | |
| turum. ita praecisa spe senatum adeundi deprecandique | 15.1 |
| dilectus in iis duodecim coloniis per longam uacationem | |
| numero iuniorum aucto haud difficulter est perfectus. |