| altera item res prope aeque longo neglecta silentio relata | 29.16.1.1 |
| a M. Ualerio Laeuino est qui priuatis conlatas pecunias se | |
| ac M. Claudio consulibus reddi tandem aequum esse dixit; | |
| nec mirari quemquam debere in publica obligata fide suam | 2.1 |
| praecipuam curam esse; nam praeterquam quod aliquid | |
| proprie ad consulem eius anni quo conlatae pecuniae | |
| essent pertineret, etiam se auctorem ita conferendi fuisse | |
| inopi aerario nec plebe ad tributum sufficiente. grata ea | 3.1 |
| patribus admonitio fuit; iussisque referre consulibus decre- | |
| uerunt ut tribus pensionibus ea pecunia solueretur; primam | |
| praesentem ii qui tum essent, duas tertii et quinti consules | |
| numerarent. | 5 |
| omnes deinde alias curas una occupauit postquam Lo- | 4.1 |
| crensium clades, quae ignoratae ad eam diem fuerant, lega- | |
| torum aduentu uolgatae sunt; nec tam Plemini scelus quam | 5.1 |
| Scipionis in eo aut ambitio aut neglegentia iras hominum | |
| inritauit. decem legati Locrensium obsiti squalore et sordi- | 6.1 |
| bus in comitio sedentibus consulibus uelamenta supplicum, | |
| ramos oleae, ut Graecis mos est, porgentes ante tribunal | |
| cum flebili uociferatione humi procubuerunt. quaerentibus | 7.1 |
| consulibus Locrenses se dixerunt esse, ea passos a Q. Plemi- | |
| nio legato Romanisque militibus quae pati ne Carthaginien- | |
| ses quidem uelit populus Romanus; orare uti sibi patres | |
| adeundi deplorandique aerumnas suas potestatem facerent. | 5 |