| senatu dato, maximus natu ex iis: 'scio, quanti aesti- | 29.17.1.1 |
| mentur nostrae apud uos querellae, patres conscripti, pluri- | |
| mum in eo momenti esse si probe sciatis et quomodo proditi | |
| Locri Hannibali sint et quomodo pulso Hannibalis praesidio | |
| restituti in dicionem uestram; quippe si et culpa defectionis | 2.1 |
| procul a publico consilio absit, et reditum in uestram dicio- | |
| nem appareat non uoluntate solum sed ope etiam ac uirtute | |
| nostra, magis indignemini bonis ac fidelibus sociis tam in- | |
| dignas tam atroces iniurias ab legato uestro militibusque | 5 |
| fieri. sed ego causam utriusque defectionis nostrae in aliud | 3.1 |
| tempus differendam arbitror esse duarum rerum gratia; | |
| unius ut coram P. Scipione, qui Locros recepit <et> omnium | 4.1 |
| nobis recte perperamque factorum est testis, agatur; alterius | |
| quod qualescumque sumus tamen haec quae passi sumus | |
| pati non debuimus. non possumus dissimulare, patres | 5.1 |
| conscripti, nos cum praesidium Punicum in arce nostra | |
| haberemus, multa foeda et indigna et a praefecto praesidii | |
| Hamilcare et ab Numidis Afrisque passos esse; sed quid | |
| illa sunt, conlata cum iis quae hodie patimur? cum bona | 6.1 |
| uenia, quaeso, audiatis, patres conscripti, id quod inuitus | |
| eloquar. in discrimine est nunc humanum omne genus, | |
| utrum uos an Carthaginienses principes orbis terrarum | |
| uideat. si ex iis quae Locrenses aut ab illis passi sumus | 7.1 |
| aut a uestro praesidio nunc cum maxime patimur aesti- | |
| mandum Romanum ac Punicum imperium sit, nemo non | |
| illos sibi quam uos dominos praeoptet. et tamen uidete | 8.1 |
| quemadmodum in uos Locrenses animati sint. cum a | |
| Carthaginiensibus iniurias tanto minores acciperemus, ad | |
| uestrum imperatorem confugimus: cum a uestro praesidio | |
| plus quam hostilia patiamur, nusquam alio quam ad uos | 5 |
| querellas detulimus. aut uos respicietis perditas res nostras, | 9.1 |
| patres conscripti, aut ne ab dis quidem immortalibus quod | |
| precemur quicquam superest. | |
| 'Q. Pleminius legatus missus est cum praesidio ad reci- | 10.1 |
| piendos a Carthaginiensibus Locros et cum eodem ibi relic- | |
| tus est praesidio. in hoc legato uestro—dant enim animum | 11.1 |
| ad loquendum libere ultimae miseriae—nec hominis quic- | |
| quam est, patres conscripti, praeter figuram et speciem | |
| neque Romani ciuis praeter habitum uestitumque et sonum | |
| Latinae linguae; pestis ac belua immanis, quales fretum | 12.1 |
| quondam quo ab Sicilia diuidimur ad perniciem nauigantium | |
| circumsedisse fabulae ferunt. ac si scelus libidinemque | 13.1 |
| et auaritiam solus ipse exercere in socios uestros satis habe- | |
| ret, unam profundam quidem uoraginem tamen patientia | |
| nostra expleremus: nunc omnes centuriones militesque | 14.1 |
| uestros—adeo in promiscuo licentiam atque improbitatem | |
| esse uoluit—Pleminios fecit; omnes rapiunt, spoliant, uer- | 15.1 |
| berant, uolnerant, occidunt; constuprant matronas, uirgines, | |
| ingenuos raptos ex complexu parentium. cottidie capitur | 16.1 |
| urbs nostra, cottidie diripitur; dies noctesque omnia passim | |
| mulierum puerorumque qui rapiuntur atque asportantur | |
| ploratibus sonant. miretur qui sciat, quomodo aut nos ad | 17.1 |
| patiendum sufficiamus aut illos qui faciunt nondum tanta- | |
| rum iniuriarum satietas ceperit. neque ego exsequi possum | |
| nec uobis operae est audire singula quae passi sumus: com- | |
| muniter omnia amplectar. nego domum ullam Locris, | 18.1 |
| nego quemquam hominem expertem iniuriae esse; nego | |
| ullum genus sceleris, libidinis, auaritiae superesse quod in | |
| ullo qui pati potuerit praetermissum sit. uix ratio iniri | 19.1 |
| potest uter casus ciuitati sit detestabilior, cum hostes bello | |
| urbem cepere an cum exitiabilis tyrannus ui atque armis | |
| oppressit. omnia quae captae urbes patiuntur passi sumus | 20.1 |
| et cum maxime patimur, patres conscripti; omnia quae | |
| crudelissimi atque importunissimi tyranni scelera in op- | |
| pressos ciues edunt Pleminius in nos liberosque nostros et | |
| coniuges edidit. | 5 |