| 'unum est de quo nominatim et nos queri religio infixa | 29.18.1.1 |
| animis cogat et uos audire et exsoluere rem publicam ues- | |
| tram religione, si ita uobis uidebitur, uelimus, patres con- | |
| scripti; uidimus enim cum quanta caerimonia non uestros | 2.1 |
| solum colatis deos sed etiam externos accipiatis. fanum | 3.1 |
| est apud nos Proserpinae, de cuius sanctitate templi credo | |
| aliquam famam ad uos peruenisse Pyrrhi bello, qui cum ex | 4.1 |
| Sicilia rediens Locros classe praeterueheretur, inter alia | |
| foeda quae propter fidem erga uos in ciuitatem nostram | |
| facinora edidit, thesauros quoque Proserpinae intactos ad | |
| eam diem spoliauit atque ita pecunia in naues imposita ipse | 5 |
| terra est profectus. quid ergo euenit, patres conscripti? | 5.1 |
| classis postero die foedissima tempestate lacerata omnesque | |
| naues quae sacram pecuniam habuerunt in litora nostra | |
| eiectae sunt; qua tanta clade edoctus tandem deos esse, | 6.1 |
| superbissimus rex pecuniam omnem conquisitam in thesau- | |
| ros Proserpinae referri iussit. nec tamen illi unquam post- | |
| ea prosperi quicquam euenit, pulsusque Italia ignobili atque | |
| inhonesta morte temere nocte ingressus Argos occubuit. | 5 |
| haec cum audisset legatus uester tribunique militum et | 7.1 |
| mille alia quae non augendae religionis causa sed praesen- | |
| ti deae numine saepe comperta nobis maioribusque nos- | |
| tris referebantur, ausi sunt nihilominus sacrilegas admouere | 8.1 |
| manus intactis illis thesauris et nefanda praeda se ipsos ac | |
| domos contaminare suas et milites uestros. quibus per uos | 9.1 |
| fidemque uestram, patres conscripti, priusquam eorum | |
| scelus expietis neque in Italia neque in Africa quicquam rei | |
| gesseritis, ne quod piaculi commiserunt non suo solum | |
| sanguine sed etiam publica clade luant. | 5 |
| 'quamquam ne nunc quidem, patres conscripti, aut in | 10.1 |
| ducibus aut in militibus uestris cessat ira deae. aliquotiens | |
| iam inter se signis conlatis concurrerunt. dux alterius | |
| partis Pleminius, alterius duo tribuni militum erant. non | |
| acrius cum Carthaginiensibus quam inter se ipsi ferro dimi- | 5 |
| cauerunt, praebuissentque occasionem furore suo Locros | 11.1 |
| recipiendi Hannibali nisi accitus ab nobis Scipio inter- | |
| uenisset. at hercule milites contactos sacrilegio furor | 12.1 |
| agitat, in ducibus ipsis puniendis nullum deae numen ap- | |
| paruit. immo ibi praesens maxime fuit. uirgis caesi | |
| tribuni ab legato sunt: legatus deinde insidiis tribunorum | 13.1 |
| interceptus, praeterquam quod toto corpore laceratus, naso | |
| quoque auribusque decisis exsanguis est relictus; recreatus | 14.1 |
| dein legatus ex uolneribus tribunos militum in uincla coniec- | |
| tos, dein uerberatos seruilibus omnibus suppliciis cruciando | |
| occidit, mortuos deinde prohibuit sepeliri. | |
| 'has dea poenas a templi sui spoliatoribus habet, nec ante | 15.1 |
| desinet omnibus eos agitare furiis quam reposita sacra | |
| pecunia in thesauris fuerit. maiores quondam nostri graui | 16.1 |
| Crotoniensium bello, quia extra urbem templum est, trans- | |
| ferre in urbem eam pecuniam uoluerunt; noctu audita ex | |
| delubro uox est: abstinerent manus, deam sua defensuram. | |
| quia mouendi inde thesauros religio incussa erat, muro | 17.1 |
| circumdari templum uoluerunt; ad aliquantum iam altitu- | |
| dinis excitata erant moenia cum subito conlapsa ruina sunt. | |
| sed et nunc et tunc et saepe alias dea suam sedem suumque | 18.1 |
| templum aut tutata est aut a uiolatoribus grauia piacula | |
| exegit: nostras iniurias nec potest nec possit alius ulcisci | |
| quam uos, patres conscripti. ad uos uestramque fidem | 19.1 |
| supplices confugimus. nihil nostra interest utrum sub illo | |
| legato sub illo praesidio Locros esse sinatis an irato Hanni- | |
| bali et Poenis ad supplicium dedatis. non postulamus ut | |
| extemplo nobis, ut de absente, ut indicta causa credatis: | 5 |
| ueniat, coram ipse audiat, ipse diluat. si quicquam sceleris | 20.1 |
| quod homo in homines edere potest in nos praetermisit, non | |
| recusamus quin et nos omnia eadem iterum si pati possumus | |
| patiamur et ille omni diuino humanoque liberetur scelere.' |