| haec cum ab legatis dicta essent quaesissetque ab iis | 29.19.1.1 |
| Q. Fabius detulissentne eas querellas ad P. Scipionem, re- | |
| sponderunt missos legatos esse sed eum belli apparatu | |
| occupatum esse et in Africam aut iam traiecisse aut intra | |
| paucos dies traiecturum; et legati gratia quanta esset apud | 2.1 |
| imperatorem expertos esse cum inter eum et tribunos cog- | |
| nita causa tribunos in uincla coniecerit, legatum aeque | |
| sontem aut magis etiam in ea potestate reliquerit. | |
| iussis excedere templo legatis, non Pleminius modo sed | 3.1 |
| etiam Scipio principum orationibus lacerari. ante omnes | |
| Q. Fabius natum eum ad corrumpendam disciplinam mili- | 4.1 |
| tarem arguere: sic et in Hispania plus prope per sedi- | |
| tionem militum quam bello amissum; externo et regio more | |
| et indulgere licentiae militum et saeuire in eos. sen- | |
| tentiam deinde aeque trucem orationi adiecit: Pleminium | 5.1 |
| legatum uinctum Romam deportari placere et ex uinculis | |
| causam dicere ac, si uera forent quae Locrenses quererentur, | |
| in carcere necari bonaque eius publicari: P. Scipionem | 6.1 |
| quod de prouincia decessisset iniussu senatus reuocari, | |
| agique cum tribunis plebis ut de imperio eius abrogando | |
| ferrent ad populum: Locrensibus coram senatum respondere | |
| quas iniurias sibi factas quererentur eas neque senatum | 5 |
| neque populum Romanum factas uelle; uiros bonos soci- | 7.1 |
| osque et amicos eos appellari; liberos coniuges quaeque | |
| alia erepta essent restitui: pecuniam quanta ex thesauris | |
| Proserpinae sublata esset conquiri duplamque pecuniam in | |
| thesauros reponi, et sacrum piaculare fieri ita ut prius ad | 8.1 |
| collegium pontificum referretur, quod sacri thesauri moti | |
| aperti uiolati essent, quae piacula, quibus dis, quibus hostiis | |
| fieri placeret: milites qui Locris essent omnes in Siciliam | 9.1 |
| transportari: quattuor cohortes sociorum Latini nominis in | |
| praesidium Locros adduci. | |
| perrogari eo die sententiae accensis studiis pro Scipione | 10.1 |
| et aduersus Scipionem non potuere. praeter Plemini faci- | 11.1 |
| nus Locrensiumque cladem ipsius etiam imperatoris non | |
| Romanus modo sed ne militaris quidem cultus iactabatur: | |
| cum pallio crepidisque inambulare in gymnasio; libellis | 12.1 |
| eum palaestraeque operam dare; aeque [segniter] molliter | |
| cohortem totam Syracusarum amoenitate frui; Carthaginem | 13.1 |
| atque Hannibalem excidisse de memoria; exercitum omnem | |
| licentia corruptum, qualis Sucrone in Hispania fuerit, qualis | |
| nunc Locris, sociis magis quam hosti metuendum. |