| haec quamquam partim uera partim mixta eoque similia | 29.20.1.1 |
| ueris iactabantur, tamen uicit Q. Metelli sententia qui de | |
| ceteris Maximo adsensus de Scipionis causa dissensit: qui | 2.1 |
| enim conuenire quem modo ciuitas iuuenem admodum unum | |
| reciperandae Hispaniae delegerit ducem, quem recepta ab | |
| hostibus Hispania ad imponendum Punico bello finem | |
| creauerit consulem, spe destinauerit Hannibalem ex Italia | 5 |
| retracturum, Africam subacturum, eum repente, tamquam | 3.1 |
| Q. Pleminium, indicta causa prope damnatum ex prouincia | |
| reuocari, cum ea quae in se nefarie facta Locrenses quere- | |
| rentur ne praesente quidem Scipione facta dicerent, neque | |
| aliud quam patientia aut pudor quod legato pepercisset in- | 5 |
| simulari posset? sibi placere M. Pomponium praetorem, | 4.1 |
| cui Sicilia prouincia sorti euenisset, triduo proximo in pro- | |
| uinciam proficisci: consules decem legatos quos iis uideretur | |
| ex senatu legere quos cum praetore mitterent, et duos tri- | |
| bunos plebei atque aedilem; cum eo consilio praetorem | 5.1 |
| cognoscere; si ea quae Locrenses facta quererentur iussu | |
| aut uoluntate P. Scipionis facta essent, ut eum de prouincia | |
| decedere iuberent; si P. Scipio iam in Africam traiecisset, | 6.1 |
| tribuni plebis atque aedilis cum duobus legatis quos maxime | |
| idoneos praetor censuisset in Africam proficiscerentur, tri- | 7.1 |
| buni atque aedilis qui reducerent inde Scipionem, legati | |
| qui exercitui praeessent donec nouus imperator ad eum | |
| exercitum uenisset: si M. Pomponius et decem legati com- | 8.1 |
| perissent neque iussu neque uoluntate P. Scipionis ea facta | |
| esse, ut ad exercitum Scipio maneret bellumque ut propo- | |
| suisset gereret. hoc facto senatus consulto, cum tribunis | 9.1 |
| plebis actum est aut compararent inter se aut sorte legerent | |
| qui duo cum praetore ac legatis irent: ad collegium ponti- | 10.1 |
| ficum relatum de expiandis quae Locris in templo Proser- | |
| pinae tacta ac uiolata elataque inde essent. | |
| tribuni plebis cum praetore et decem legatis profecti | 11.1 |
| M. Claudius Marcellus et M. Cincius Alimentus; aedilis | |
| plebis datus est quem, si aut in Sicilia praetori dicto audiens | |
| non esset Scipio aut iam in Africam traiecisset, prendere | |
| tribuni iuberent, ac iure sacrosanctae potestatis reducerent. | 5 |
| prius Locros ire quam Messanam consilium erat. |