| ceterum duplex fama est quod ad Pleminium attinet. | 29.21.1.1 |
| alii auditis quae Romae acta essent in exsilium Neapolim | |
| euntem forte in Q. Metellum unum ex legatis incidisse et | |
| ab eo Regium ui retractum tradunt: alii ab ipso Scipione | 2.1 |
| legatum cum triginta nobilissimis equitum missum qui Q. | |
| Pleminium in catenas et cum eo seditionis principes coni- | |
| cerent. ii omnes seu ante Scipionis seu tum praetoris | 3.1 |
| iussu traditi in custodiam Reginis sunt. | |
| praetor legatique Locros profecti primam, sicuti manda- | 4.1 |
| tum erat, religionis curam habuere; omnem enim sacram | |
| pecuniam quaeque apud Pleminium quaeque apud milites | |
| erat conquisitam, cum ea quam ipsi secum attulerant, in | |
| thesauris reposuerunt ac piaculare sacrum fecerunt. tum | 5.1 |
| uocatos ad contionem milites praetor signa extra urbem | |
| efferre iubet castraque in campo locat cum graui edicto si | |
| quis miles aut in urbe restitisset aut secum extulisset quod | |
| suum non esset: Locrensibus se permittere ut quod sui | 5 |
| quisque cognosset prenderet, si quid non compareret re- | |
| peteret; ante omnia libera corpora placere sine mora | 6.1 |
| Locrensibus restitui; non leui defuncturum poena qui non | |
| restituisset. Locrensium deinde contionem habuit atque | 7.1 |
| iis libertatem legesque suas populum Romanum senatumque | |
| restituere dixit; si qui Pleminium aliumue quem accusare | |
| uellet, Regium se sequeretur: si de P. Scipione publice | 8.1 |
| queri uellent ea quae Locris nefarie in deos hominesque | |
| facta essent iussu aut uoluntate P. Scipionis facta esse, | |
| legatos mitterent Messanam; ibi se cum consilio cogniturum. | |
| Locrenses praetori legatisque, senatui ac populo Romano | 9.1 |
| gratias egerunt: se ad Pleminium accusandum ituros: | |
| Scipionem, quamquam parum iniuriis ciuitatis suae doluerit, | 10.1 |
| eum esse uirum quem amicum sibi quam inimicum malint | |
| esse; pro certo se habere neque iussu neque uoluntate | |
| P. Scipionis tot tam nefanda commissa, sed aut Pleminio | |
| nimium [aut] sibi parum creditum, aut natura insitum qui- | 11.1 |
| busdam esse ut magis peccari nolint quam satis animi ad | |
| uindicanda peccata habeant. et praetori et consilio haud | |
| mediocre onus demptum erat de Scipione cognoscendi. | |
| Pleminium et ad duo et triginta homines cum eo damna- | 12.1 |
| uerunt atque in catenis Romam miserunt. ipsi ad Scipio- | 13.1 |
| nem profecti sunt ut ea quoque quae uolgata sermonibus | |
| erant de cultu ac desidia imperatoris solutaque disciplina | |
| militiae comperta oculis referrent Romam. |