| uenientibus iis Syracusas Scipio res, non uerba ad pur- | 29.22.1.1 |
| gandum sese parauit. exercitum omnem eo conuenire, | |
| classem expediri iussit, tamquam dimicandum eo die terra | |
| marique cum Carthaginiensibus esset. quo die uenerunt | 2.1 |
| hospitio comiter acceptis, postero die terrestrem naualemque | |
| exercitum, non instructos modo sed hos decurrentes, classem | |
| in portu simulacrum et ipsam edentem naualis pugnae os- | |
| tendit; tum circa armamentaria et horrea bellique alium | 3.1 |
| apparatum uisendum praetor legatique ducti. tantaque | 4.1 |
| admiratio singularum uniuersarumque rerum incussa ut satis | |
| crederent aut illo duce atque exercitu uinci Carthaginiensem | |
| populum aut alio nullo posse, iuberentque quod di bene | 5.1 |
| uerterent traicere et spei conceptae quo die illum omnes | |
| centuriae priorem consulem dixissent primo quoque tempore | |
| compotem populum Romanum facere; adeoque laetis inde | 6.1 |
| animis profecti sunt, tamquam uictoriam non belli magnifi- | |
| cum apparatum nuntiaturi Romam essent. | |
| Pleminius quique in eadem causa erant postquam Romam | 7.1 |
| est uentum extemplo in carcerem conditi. ac primo pro- | |
| ducti ad populum ab tribunis apud praeoccupatos Locren- | |
| sium clade animos nullum misericordiae locum habuerunt: | |
| postea cum saepius producerentur, iam senescente inuidia | 8.1 |
| molliebantur irae; et ipsa deformitas Plemini memoriaque | |
| absentis Scipionis fauorem ad uolgum conciliabat. mortuus | 9.1 |
| tamen prius in uinclis est quam iudicium de eo populi per- | |
| ficeretur. | |
| hunc Pleminium Clodius Licinus in libro tertio rerum | 10.1 |
| Romanarum refert ludis uotiuis quos Romae Africanus | |
| iterum consul faciebat conatum per quosdam quos pretio | |
| corruperat aliquot locis urbem incendere ut effringendi car- | |
| ceris fugiendique haberet occasionem; patefacto dein scelere | 5 |
| delegatum in Tullianum ex senatus consulto. | |
| de Scipione nusquam nisi in senatu actum, ubi omnes | 11.1 |
| legatique et tribuni classem exercitum ducemque uerbis | |
| extollentes effecerunt ut senatus censeret primo quoque | |
| tempore in Africam traiciendum Scipionique permitteretur | |
| ut ex iis exercitibus qui in Sicilia essent ipse eligeret quos | 12.1 |
| in Africam secum traiceret, quos prouinciae relinqueret | |
| praesidio. |