| dum haec apud Romanos geruntur, Carthaginienses quo- | 29.23.1.1 |
| que cum speculis per omnia promunturia positis percontantes | |
| pauentesque ad singulos nuntios sollicitam hiemem egissent, | |
| haud paruum et ipsi tuendae Africae momentum adiecerunt | 2.1 |
| societatem Syphacis regis, cuius maxime fiducia traiecturum | |
| in Africam Romanum crediderant. erat Hasdrubali Gis- | 3.1 |
| gonis filio non hospitium modo cum rege, de quo ante | |
| dictum est cum ex Hispania forte in idem tempus Scipio | |
| atque Hasdrubal conuenerunt, sed mentio quoque incohata | |
| adfinitatis ut rex duceret filiam Hasdrubalis. ad eam rem | 4.1 |
| consummandam tempusque nuptiis statuendum—iam enim | |
| et nubilis erat uirgo—profectus Hasdrubal ut accensum | |
| cupiditate—et sunt ante omnes barbaros Numidae effusi in | |
| uenerem—sensit, uirginem a Carthagine arcessit maturatque | 5 |
| nuptias; et inter aliam gratulationem ut publicum quoque | 5.1 |
| foedus priuato adiceretur societas inter populum Carthagini- | |
| ensem regemque, data ultro citroque fide eosdem amicos | |
| inimicosque habituros, iure iurando adfirmatur. | |
| ceterum Hasdrubal, memor et cum Scipione initae regi | 6.1 |
| societatis et quam uana et mutabilia barbarorum ingenia | |
| essent, ueritus ne, si traiecisset in Africam Scipio, paruum | 7.1 |
| uinculum eae nuptiae essent, dum accensum recenti amore | |
| Numidam habet perpellit blanditiis quoque puellae adhibitis | |
| ut legatos in Siciliam ad Scipionem mittat per quos moneat | |
| eum ne prioribus suis promissis fretus in Africam traiciat; | 5 |
| se et nuptiis ciuis Carthaginiensis, filiae Hasdrubalis quem | 8.1 |
| uiderit apud se in hospitio, et publico etiam foedere cum | |
| populo Carthaginiensi iunctum optare primum ut procul ab | 9.1 |
| Africa, sicut adhuc fecerint, bellum Romani cum Cartha- | |
| giniensibus gerant, ne sibi interesse certaminibus eorum | |
| armaque aut haec aut illa abnuentem alteram societatem | |
| sequi necesse sit: si non abstineat Africa Scipio et Cartha- | 10.1 |
| gini exercitum admoueat, sibi necessarium fore et pro terra | |
| Africa in qua et ipse sit genitus et pro patria coniugis suae | |
| proque parente ac penatibus dimicare. |