| cum his mandatis ab rege legati ad Scipionem missi | 29.24.1.1 |
| Syracusis eum conuenerunt. Scipio quamquam magno mo- | 2.1 |
| mento rerum in Africa gerendarum magnaque spe destitutus | |
| erat, legatis propere priusquam res uolgaretur remissis in | |
| Africam litteras dat ad regem quibus etiam atque etiam | 3.1 |
| monet eum ne iura hospitii secum neu cum populo Romano | |
| initae societatis neu fas fidem dexteras deos testes atque | |
| arbitros conuentorum fallat. ceterum quando neque | 4.1 |
| celari aduentus Numidarum poterat—uagati enim in urbe | |
| obuersatique praetorio erant—et, si sileretur quid petentes | |
| uenissent, periculum erat ne uera eo ipso quod celarentur | |
| sua sponte magis emanarent, timorque in exercitum ince- | 5 |
| deret ne simul cum rege et Carthaginiensibus foret bellan- | |
| dum, auertit a uero falsis praeoccupando mentes hominum, | |
| et uocatis ad contionem militibus non ultra esse cunctandum | 5.1 |
| ait; instare ut in Africam quam primum traiciat socios | |
| reges. Masinissam prius ipsum ad C. Laelium uenisse | |
| querentem quod cunctando tempus tereretur: nunc Sypha- | 6.1 |
| cem mittere legatos idem admirantem quae tam diuturnae | |
| morae sit causa postulantemque ut aut traiciatur tandem in | |
| Africam exercitus aut, si mutata consilia sint, certior fiat ut | |
| et ipse sibi ac regno suo possit consulere. itaque satis iam | 7.1 |
| omnibus instructis apparatisque et re iam non ultra recipi- | |
| ente cunctationem, in animo sibi esse Lilybaeum classe | |
| traducta eodemque omnibus peditum equitumque copiis | |
| contractis quae prima dies cursum nauibus daret dis bene | 5 |
| iuuantibus in Africam traicere. litteras ad M. Pomponium | 8.1 |
| mittit ut, si ei uideretur, Lilybaeum ueniret ut communiter | |
| consulerent quas potissimum legiones et quantum militum | |
| numerum in Africam traiceret. item circum oram omnem | 9.1 |
| maritimam misit ut naues onerariae comprensae Lilybaeum | |
| omnes contraherentur. | |
| quicquid militum nauiumque in Sicilia erat cum Lily- | 10.1 |
| baeum conuenisset et nec urbs multitudinem hominum neque | |
| portus naues caperet, tantus omnibus ardor erat in Africam | 11.1 |
| traiciendi ut non ad bellum duci uiderentur sed ad certa | |
| uictoriae praemia. praecipue qui superabant ex Cannensi | |
| exercitu milites illo non alio duce credebant nauata rei | |
| publicae opera finire se militiam ignominiosam posse. et | 12.1 |
| Scipio minime id genus militum aspernabatur, ut qui neque | |
| ad Cannas ignauia eorum cladem acceptam sciret neque | |
| ullos aeque ueteres milites in exercitu Romano esse exper- | |
| tosque non uariis proeliis modo sed urbibus etiam oppug- | 5 |
| nandis. quinta et sexta Cannenses erant legiones. eas se | 13.1 |
| traiecturum in Africam cum dixisset, singulos milites in- | |
| spexit, relictisque quos non idoneos credebat in locum eorum | |
| subiecit quos secum ex Italia adduxerat, suppleuitque ita eas | 14.1 |
| legiones ut singulae sena milia et ducenos pedites, trecenos | |
| haberent equites. sociorum item Latini nominis pedites | |
| equitesque de exercitu Cannensi legit. |