| multae classes Romanae e Sicilia atque ipso illo portu | 29.26.1.1 |
| profectae erant; ceterum non eo bello solum—nec id | |
| mirum; praedatum enim tantummodo pleraeque classes | |
| ierant—sed ne priore quidem ulla profectio tanti spectaculi | |
| fuit; quamquam, si magnitudine classis aestimares, et bini | 2.1 |
| consules cum binis exercitibus ante traiecerant et prope | |
| totidem rostratae in illis classibus fuerant quot onerariis | |
| Scipio tum traiciebat; nam praeter quadraginta longas naues | 3.1 |
| quadringentis ferme onerariis exercitum trauexit. sed et | 4.1 |
| bellum bello secundum priore ut atrocius Romanis uideretur, | |
| cum quod in Italia bellabatur tum ingentes strages tot exer- | |
| cituum simul caesis ducibus effecerant, et Scipio dux partim | 5.1 |
| factis fortibus partim suapte fortuna quadam †ingenti† ad in- | |
| crementa gloriae celebratus conuerterat animos, simul et | 6.1 |
| mens ipsa traiciendi, nulli ante eo bello duci temptata, | |
| quod ad Hannibalem detrahendum ex Italia transferendum- | |
| que et finiendum in Africa bellum se transire uolgauerat. | |
| concurrerat ad spectaculum in portum omnis turba non | 7.1 |
| habitantium modo Lilybaei sed legationum omnium ex Sicilia | |
| quae et ad prosequendum Scipionem officii causa conuene- | |
| rant et praetorem prouinciae M. Pomponium secutae | |
| fuerant; ad hoc legiones quae in Sicilia relinquebantur ad | 8.1 |
| prosequendos commilitones processerant; nec classis modo | |
| prospectantibus e terra, sed terra etiam omnis circa referta | |
| turba spectaculo nauigantibus erat. |