| ubi inluxit, Scipio e praetoria naue silentio per praeconem | 29.27.1.1 |
| facto 'diui diuaeque' inquit 'qui maria terrasque colitis, | 2.1 |
| uos precor quaesoque uti quae in meo imperio gesta sunt | |
| geruntur postque gerentur, ea mihi populo plebique Ro- | |
| manae sociis nominique Latino qui populi Romani quique | |
| meam sectam imperium auspiciumque terra mari amnibus- | 5 |
| que sequuntur bene uerruncent, eaque uos omnia bene | 3.1 |
| iuuetis, bonis auctibus auxitis; saluos incolumesque uictis | |
| perduellibus uictores spoliis decoratos praeda onustos | |
| triumphantesque mecum domos reduces sistatis; inimicorum | |
| hostiumque ulciscendorum copiam faxitis; quaeque populus | 4.1 |
| Carthaginiensis in ciuitatem nostram facere molitus est, ea ut | |
| mihi populoque Romano in ciuitatem Carthaginiensium | |
| exempla edendi facultatem detis.' | |
| secundum has preces cruda exta caesa uictima, uti mos | 5.1 |
| est, in mare proiecit tubaque signum dedit proficiscendi. | |
| uento secundo uehementi satis prouecti celeriter e conspectu | 6.1 |
| terrae ablati sunt; et a meridie nebula occepit ita uix ut | |
| concursus nauium inter se uitarent; lenior uentus in alto | |
| factus. noctem insequentem eadem caligo obtinuit: sole | 7.1 |
| orto est discussa, et addita uis uento. iam terram cernebant. | |
| haud ita multo post gubernator Scipioni ait non plus quin- | 8.1 |
| que milia passuum Africam abesse; Mercuri promunturium | |
| se cernere; si iubeat eo dirigi, iam in portu fore omnem | |
| classem. Scipio, ut in conspectu terra fuit, precatus deos uti | 9.1 |
| bono rei publicae suoque Africam uiderit, dare uela et alium | |
| infra nauibus accessum petere iubet. uento eodem fere- | 10.1 |
| bantur; ceterum nebula sub idem ferme tempus quo pridie | |
| exorta conspectum terrae ademit et uentus premente nebula | |
| cecidit. nox deinde incertiora omnia fecit; itaque ancoras | 11.1 |
| ne aut inter se concurrerent naues aut terrae inferrentur | |
| iecere. ubi inluxit, uentus idem coortus nebula disiecta | 12.1 |
| aperuit omnia Africae litora. Scipio quod esset proximum | |
| promuntorium percontatus cum Pulchri promunturium id | |
| uocari audisset, 'placet omen;' inquit 'huc dirigite naues.' | |
| eo classis decurrit, copiaeque omnes in terram expositae | 13.1 |
| sunt. | |
| prosperam nauigationem sine terrore ac tumultu fuisse | |
| permultis Graecis Latinisque auctoribus credidi. Coelius | 14.1 |
| unus praeterquam quod non mersas fluctibus naues ceteros | |
| omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam | |
| tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum, inde | |
| aegre correctum cursum exponit, et prope obrutis nauibus | 15.1 |
| iniussu imperatoris scaphis, haud secus quam naufragos, | |
| milites sine armis cum ingenti tumultu in terram euasisse. |