| expositis copiis Romani castra in proximis tumulis | 29.28.1.1 |
| metantur. iam non in maritimos modo agros conspectu | 2.1 |
| primum classis dein tumultu egredientium in terram pauor | |
| terrorque peruenerat, sed in ipsas urbes; neque enim homi- | 3.1 |
| num modo turba mulierum puerorumque agminibus immixta | |
| omnes passim compleuerat uias, sed pecora quoque prae se | |
| agrestes agebant, ut relinqui subito Africam diceres. urbibus | 4.1 |
| uero ipsis maiorem quam quem secum attulerant terrorem | |
| inferebant; praecipue Carthagini prope ut captae tumultus | |
| fuit. nam post M. Atilium Regulum et L. Manlium con- | 5.1 |
| sules, annis prope quinquaginta, nullum Romanum exercitum | |
| uiderant praeter praedatorias classes quibus escensiones in | |
| agros maritimos factae erant, raptisque quae obuia fors fe- | 6.1 |
| cerat prius recursum semper ad naues quam clamor agrestes | |
| conciret fuerat. eo maior tum fuga pauorque in urbe fuit. | 7.1 |
| et hercule neque exercitus domi ualidus neque dux quem | |
| opponerent erat. Hasdrubal Gisgonis filius genere, fama, | |
| diuitiis, regia tum etiam adfinitate, longe primus ciuitatis erat; | |
| sed eum ab ipso illo Scipione aliquot proeliis fusum pulsum- | 8.1 |
| que in Hispania meminerant nec magis ducem duci parem | |
| quam tumultuarium exercitum suum Romano exercitui esse. | |
| itaque uelut si urbem extemplo adgressurus Scipio foret, ita | 9.1 |
| conclamatum ad arma est portaeque raptim clausae et | |
| armati in muris uigiliaeque et stationes dispositae ac nocte | |
| insequenti uigilatum est. postero die quingenti equites, | 10.1 |
| speculatum ad mare turbandosque egredientes ex nauibus | |
| missi, in stationes Romanorum inciderunt. iam enim Scipio, | 11.1 |
| classe Uticam missa, ipse haud ita multum progressus a mari | |
| tumulos proximos ceperat; equites et in stationibus locis | |
| idoneis posuerat et per agros miserat praedatum. |